PL 184, col. 536

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

cum ab exteriori sensualitate se videt exclusum, interiora
collectis viribus aggreditur et ingreditur:
sed spiritualis homo qui omnia judicat, ejus astutias
non ignorat. Reprimit quod potest; quod non
potest, tolerat: quia etsi latratum canis sustinet,
morsum non timet. Mordet, cum ad consensum
pertrahit: latrat, cum suggerit; et tunc non vulnerat,
sed coronat; quoniam etsi resistentem fatigat,
non obligat nisi consentientem.
CAPUT XXVII. De oratione, et modo recte orandi.
56.
Oratio est mentis devotio; id est conversio in
Deum per pium et humilem affectum. Humilem ex
conscientia infirmitatis propriae: pium ex consideratione
divinae clementiae. Nullo alio modo Deus citius

ad misericordiam flectitur, quam si animus
deprecantis ad eum toto devotionis affectu convertatur.
Nil ita Deum complectitur, quemadmodum
purus mentis affectus. Idcirco cum orare volueris,
solus solitudinem cordis tui ingredere: et collecto
spiritu tuo, integra mente et vacua curis, orationis
domum intra: et stans coram Deo ante unum aliquod
de altaribus, orationis instantia coelos penetra:
et praesentatus choris coelestium, in ipsorum
praesentia miserias et calamitates, quas pateris, miserandus
deplora. Prode tuam necessitatem, posce
eorum pietatem, et ego confido in eo qui dixit, Petite,
et accipietis [(Luc. XI, 9)]
, quoniam si perseveraveris
pulsans, non exibis inde vacuus. Sic ora cum
oraveris, quasi sis assumptus et praesentatus ante

faciem majestatis in excelso throno: ubi millia millium
ministrant ei, et decies centena millia assistunt
ei [(Dan. VII, 10)] . Tunc veraciter oramus, quando
aliunde non cogitamus. Sine intermissione orare
debemus [(I Thess. V, 17)] . Nam sicut nullum est
momentum, quo homo non fruatur aut utatur Dei
pietate et misericordia: sic nullum debet esse momentum,
quo eum praesentem non habeat in memoria.
Felix anima, quae omnes evagationes mentis
in unum studet colligere, et in illo verae felicitatis
fonte desiderium figere. Quando oramus, Spiritum
sanctum ad nos vocamus. Oratio cordis est, non labiorum.
Neque enim verba deprecantis Deus intendit;
sed orantis cor aspicit. Vis virtutes tuas augere?

Prodere noli. Quod manifestando potes amittere,
tacendo custodi. Quibusdam enim concessum
est tantum bene agere, et fructum boni operis non
habere: quod ipsi sibi auferunt per studium humanae
jactantiae. Sicut glacies calore dissolvitur, ita virtus
ore laudantis.
57.
Cum ad cor meum redire volo, desideriorum
carnalium turbae, tumultusque vitiorum, tentationibus
suis cogitationem meam dissipant, et intentionem
cordis in oratione perturbant. Et dum converti
ad Deum post perpetrata vitia studeo, et contra
haec eadem vitia, quae perpetravi, illum exorare conor;
occurrunt cordi phantasmata peccatorum quae
feci, et mentis meae aciem reverberant, confundunt
animum, et deprecationis meae vocem premunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.