PL 184, col. 568

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

quasi concentum quemdam bonorum operum.
Usus enim cito inflectit naturam. Quam multos
stultorum societas decipit? Quid nobis cum fabulis,
risu, et joco? Nam licet interdum honesta joca suavia
sint; tamen ab ecclesiastica aberrant regula, quoniam
quae in Scripturis sanctis non reperimus, quomodo
usurpare possumus? Cavenda sunt enim omnia
quae inflectere possunt gravitatem propositi nostri,
nostraeque professionis. Vae vobis qui ridetis, quia
flebitis vos, Dominus ait [(Luc. VI, 25)] . Nos ridendi
materiam inquirimus, ut hic ridentes, illic flexamus?
Ipsum namque Dominum flevisse legimus [(Id. XIX, 41)] .
Non solum profusos, sed etiam omnes
jocos arbitror declinandos: nisi forte plenum
gravitatis et gratiae sermonem esse, indecorum

est. Ingemiscendum est autem jugiter, et postposita
securitate lugendum, ne a Deo deseramur
propter superbiam et negligentias, et in potestate
daemonum relinquamur. Revera quem Deus relinquit,
daemones suscipiunt, et susceptum suae perditionis
participem faciunt. Terribilis in consiliis super
filios hominum Deus [(Psal. LXV, 5)] . Operatur
figulus ex eadem massa aliud vas in honorem,
aliud in contumeliam. Sunt vasa misericordiae,
et sunt vasa irae [(Rom. IX, 21-23)] . Sunt novissimi
primi, et primi novissimi. Sunt multi vocati,
et pauci electi [(Matth. XX, 16)] . Et ideo unusquisque
nostrum salutem operetur suam, sicut
ait Apostolus, cum timore et tremore [(Philipp. II,
12)] . Declinet a vanitate: mundi spernat amorem.

Amplectatur luctum et quietem, et sectetur, quantum
potest, verecundiam, tranquillamque mansuetudinem:
quae facit ut homo inter homines pacifice
vivat, ut ad omnia quae inhonesta sunt erubescat.
CAPUT IV. Taciturnitatem et silentium praecipue convenire adolescentibus.
12.
Laudanda autem virtus verecundiae: quia
quorum oculos, aures, linguamque possidet non sinit
turpiter ludere ac ridere; efficiens eos graves et
mites. E contra grande vitium est juniorum impudentia,
quae improbo ausu et dissolutione sua patres
et fratres conturbat: quia, sicut scriptum est, nec
Deum nec homines reveretur [(Luc. XVIII, 4)] ; sed laetatur

cum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis [(Prov. II, 14)] .
Facta est ei frons meretricis, quia
non potest erubescere [(Jerem. III, 3)] . Ubi lingua audax,
et frons inverecunda; quid loquatur, quidve
agat non curat. Cum enim boni adolescentuli et
mansueti tacendo revereantur majores suos, nemo solius
taciturnitatis hanc laudem putet; quia silentium
ipsum in quo est reliquarum virtutum otium, maximus
actus verecundiae est. Denique si naturale est,
aut infantiae deputatur, aut superbiae probro datur:
si verecundiae, laudi ducitur. Tacebat in periculis
Susanna [(Dan. XIII. 42. 43)] , et gravius verecundiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.