PL 184, col. 579

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

turpium cogitationum nocturna quisque illusione
polluitur. Est et quartum genus juxta Scripturam,
scilicet idololatria et avaritia. Sed et omnis immunda
pollutio, fornicatio dicitur. Philargyria in
gemina membra distinguitur, puta in concupiscentiam
rei augendae, et in metum carendae. Est et
tertium genus pestis hujus, quando monachus ex
ipsis necessariis, sine quibus vivere non potest,
plus desiderat habere quam necesse sit: aut ea volumus
in monasteriis possidere, quae si essemus in
saeculo, minime habere valeremus. Irae genera tria
sunt. Unum, quod ardet extrinsecus: aliud, quod in
verba sine operis effectu prorumpit: tertium, quod
non ut illud fervens ad horam digeritur, sed per
dies et tempora reservatur. Ex illo quippe calor et

indignatio, ex isto nascitur odium; quae omnia
aequali sunt a nobis horrore damnanda. Tristitiae
vitium in tres dividitur partes, quarum prima temperata
est et rationabilis, de delictorum poenitudine
veniens. Altera, perturbata et irrationabilis, de
anxietate metus, seu de desperatione peccatorum
exoriens. Tertia, de iracundia, vel de illato damno,
ac desiderio praepedito procedens. Acediae genera
duo sunt. Unum, quod ad opus Dei pigritare monachum
ac dormitare compellit. Aliud, quod vagari
huc illucque facit, ac fugere cohortatur de fratrum,
cum quibus vivit, societate.
31.
Haec scilicet sex vitia quadam inter se cognatione
sunt conjuncta, ita ut prioris exuberantia, sequentis
efficiatur exordium. Ex primo enim secundum,

ex secundo tertium: et sic de caeteris. Et ideo
e contra simili modo atque eadem ratione pugnandum
est, quia primo devicto, aliud facilius devincitur.
Et ista vitia, licet invicem sibi sint connexa ea
quam diximus ratione; specialius tamen in tres copulas
dividenda sunt. Gastrimargiae fornicatio, avaritiae
ira, tristitiae acedia peculiari consortio foederantur.
Sed his superatis major tibi restat pugna, et
ea tanto gravior, quanto ista amplius fuerint devicta.
Arripiendum namque tibi est totis viribus juge
certamen contra crudelissimam et triformem bestiam,
id est superbiam, inanem gloriam, et invidiam,
cujus in uno corpore tria capita, et in ipsis
capitibus dentes ferrei comminuentes omnia. O quam

multos viros haec immanissima bestia momordit et
dejecit, atque sub pedibus suis conculcavit! Circumda
itaque tibi fortem armaturam, ut possis stare
contra tantam nequitiam. Indue te lorica charitatis,
accinge te gladio spiritus, quod est verbum Dei:
sume scutum fidei, pone galeam salutis et spei in capite
tuo, sint pedes tui calceati in praeparationem
evangelii pacis, ut nullus in te pateat locus insidiis
potentis adversarii [(Ephes. VI, 11-17)] . Caput superbiae
sicut caput viperae, furor ejus ut furor draconis,
et flatus ejus lethifer, ut insanabilis flatus reguli.
Illud enim praestantius caeteris, tres venenatas ex
vipereo ore ad feriendum educit linguas. Prima eos
percutit, qui per transgressionis culpam contemptui
habent divina praecepta. Secunda illos, qui ex conservatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.