PL 184, col. 854

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

fieri, vel saltem divini illius edulii reliquiis saginari?
7.
Sed ut haec ad sublimioris sensus secreta vertamus,
prima forte die paternis se vultibus praesentavit;
non ut consederet, sed ut ordine susceptae dispensationis
paternam voluntatem consuleret. Nec
absurda videtur talis opinio: si aestimetur quod Dei
Filius de his, quae in divina natura simul ipse cum
Patre et Spiritu sancto, coaequalis et consubstantialis
utrique, disposuerat; in forma servi quam susceperat,
homo Deum, parvus magnum consuluerit:
non ut disceret, quod ipse cum Patre in forma Dei
aeternaliter noverat; sed ut ipsi Patri per omnia deferret,
obedientiam offerret, praeferret humilitatem.
Ibi agitur in illo secreto cubiculo Patris de baptismate

suscipiendo, de eligendis discipulis, de condendo
Evangelio, de miraculis faciendis, postremo de tolerantia
passionis, et resurrectionis gloria. Cunctis
divino modo dispositis, altera jam die angelicis et
archangelicis choris suavitatem sui vultus indulsit:
referensque antiquam civium supernorum ruinam
post modicum reparandam, universam laetificavit
civitatem Dei. Jam tertia die se cuneis Patriarcharum
et Prophetarum immiscens, ea quae a sancto
sene Simeone dudum audierant, proprii vultus manifestatione
probavit. Sicque exspectationis illorum
moras, instantis jam redemptionis promissione consolans,
animaequiores atque alacriores reddidit universos.

8.
Merito igitur post triduum invenitur in templo
in medio doctorum et seniorum, ut paternae pietatis
de hominum 580 reparatione consilium, sicut Angelis
et sanctis carne exutis, quantum videbatur.
propalaverat; ita in omnium locorum sacratissimo
templo Jerosolymitico, et his primo qui pretiosissimum
hujus promissionis thesaurum in sacris Litteris
conservabant, paulatim inciperet reserare, primum
audiens et interrogans, deinde sacratissima
mysteria prodens. Denique mirabantur omnes super
prudentia et responsis ejus. Data est haec pueris et
adolescentibus humilitatis et reverentiae forma, ut
in medio seniorum taceant, ut audiant, interrogent
et discant. Indica mihi, o dilectissima Domina mea
Mater Domini mei, quid tibi tunc fuerit animi, quid

staporis, quid gaudii; cum dulcissimum filium tuum
Dominum Jesum invenires, non inter pueros, sed
inter doctores; cum omnium oculos in ipsum intentos,
omnium cerneres aures ad ipsum erectas;
cum de prudentia ejus et responsis pusilli et magni,
docti pariter et indocti loquerentur. Inveni, inquit, quem diligit anima mea; tenebo illum, nec dimittam [(Cant. III, 4)]
.
Tene, o dulcis Domina, tene quem diligis,
rue in collum ejus, amplectere, osculare, et
triduanam ejus absentiam multiplicatis deliciis recompensa. Fili, quid est quod fecisti nobis sic? ecce
pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
Iterum
dico tibi, o Domina mea, quid dolebas? Credo, non
famem, non sitim, non inediam timebas puero.
quem Deum noveras: sed tantum subtractas tibi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.