PL 184, col. 860

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

suam cum meretricibus; qui fornicatus in ligno et
lapide [(Jerem. III, 9)] , mutavit gloriam incorruptibilis
Dei in imaginem corruptibilis nominis, et volucrum,
et quadrupedum, atque serpentium [(Rom. I,
23)] ; introductus in domum tuam, ecce jam tot annis
vituli saginati carnibus pastus, et sanguine uvae meracissimo
debriatus, in nostri David deliciis symphonia
lusit, et choro; et nos quorum erat testamentum,
et legislatio, et obsequium, et promissa,
et quorum patres ex quibus tu secundum carnem,
quasi alieni foras stetimus [(Luc. XV, 11-32)] . Fili,
quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes
quaerebamus te. Putamus novo miraculo templum
reaedificandum, restaurandum sacerdotium, dispersionem
Israel in delectam sibi Jerosolymam revocandam,

et sic Christum inveniendum in finibus
Judaeae, quem nunc invenimus in campis silvae.
18.
Dolentes quaerebamus te. Doluimus antiqua
sublata 584 miracula, oracula siluisse prophetica,
ducem de femore Jacob nullum, unctionem regum
et pontificum nullam: et cum haec omnia tuum
testarentur adventum, non credidimus tamen te,
nobis relictis, alienum dignasse hospitium; ideo dolentes quaerebamus te.
Non putabamus nobis promissum,
nobis redditum, ob aemulae gentis salutem
reliquisse quos genuit, sprevisse quos fovit: et his,
quibus mare cessit, quos coelum pavit, quos potavit
saxum, quibus aqua murus exstitit, quibus murus
pervius fuit, quibus paruit sol, quibus luna substitit,
immundas idololatria Gentes praetulisse. Ideo
dolentes quaerebamus te.
Et aliquando quidem multis
indiciis tuus nobis probabatur adventus, sed ob Gentium
vocationem, et nostram repulsionem rursus desperabatur.
Ideo dolentes quaerebamus te. Et ille: Quid est,
inquit, quod me quaerebatis? nesciebatis quia
in iis quae Patris mei sunt, oportet me esse? O stulti,
et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti
sunt Prophetae! nonne ita oportuit pati Christum, et
ita intrare in gloriam suam, et praedicari in nomine
ejus poenitentiam per omnes gentes? [(Luc. XXIV, 25, 26,
46, 47.)]
Siccine non audistis per os David vocem
Patris ad Filium: Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae? [(Psal. II, 8.)]
Quid est quod me quaerebatis,
et non statim inter gentes inveniebatis? Nonne

Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur
omnes tribus terrae? [(Gen. XXII, 18.)] Nesciebatis quia
in iis quae Patris mei sunt, oportet me esse? Audite
Patrem per Isaiam loquentem mihi: Parum mihi est
ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et
foeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium,
ut sis salus mea usque ad fines terrae? [(Isa. XLIX, 6.)]
Nonne ego sum apud patriarcham Jacob exspectatio
Gentium [(Gen. XLIX, 10)]
; et apud Malachiam, Desideratus earum;
et sicut idem ait: A solis ortu
usque ad occasum, magnum nomen meum in gentibus? [(Malach. I, 11.)]
Tumuistis muneribus meis, invidistis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.