PL 184, col. 865

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

illius, uno tantum tactu fastidias, incipiasque
querulis vocibus clamare cum propheta, Quaesivi
vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram [(Psal. XXVI, 8)]
;
et illud: Quis mihi det te fratrem
meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te
foris, et deosculer te? [(Cantic. VIII, 1.)]
veniet certe
tibi in odorem unguentorum et aromatum, sicque
coeleste et divinum quoddam tuae menti imprimens
osculum, omnia viscera tua ineffabili jucunditate
perfundet, ut clamare delectet, Diffusa est gratia in
labiis tuis [(Psal. XLIV, 3)]
. Cum legem et Prophetas
legis, animadverte diligenter, et invenies has ipsas
apparitiones et contemplationes multoties in figuris
et aenigmatibus quibusdam designatas.
25.
Sunt enim multa genera contemplationum ac

spiritualium visionum, quae tamen omnia, ut credo,
vel ad Dei potentiam, vel sapientiam, vel benignitatem
pertinere noscuntur. Nam si cogitetur Deus rerum
omnium causa, quorumdam ut sint, quorumdam
autem ut rationales, ac per hoc sapientiae capaces
sint, multorumque ut bene sint: primum
illud potentiae, alterum sapientiae, ultimum ascribitur
bonitati. Potentiae quippe est, quod sine ipso
nulla creatura subsistit. Sapientiae, quod sine ipso
nulla doctrina instruit. Bonitatis, quod sine ipso
nullius rei usus expedit. Apud ipsum secura sunt
omnia, cum nihil sit quo ejus turbari possit potentia.
In ipso certa sunt omnia, cujus non potest falli
sapientia. Ex ipso recta sunt omnia, cujus naturam
nulla potest depravare malitia. Ergo in rerum creatione

contemplamur ejus potentiam; in forma, sapientiam;
bonitatem, in usu. Sane si in his quae in
carne gessit, eum contemplari malueris, hunc
ipsum triduanae lucis splendorem facile intueberis.
Si jacentem in praesepio, si in brachiis vagientem,
si pendentem ad ubera, si inter ulnas Simeonis parvulum
oculis illuminatae mentis aspexeris: bonitatis
ejus opera admirare. Si vultum illum igneum,
flagellum quoque de resticulis, vocemque terribilem,
quibus vendentes et ementes in templo terruit, quibus
evertit cathedras nummulariorum, et aes effudit,
quibus insuper columbarum venditores ejecit, considerare
delectat, tantae virtutis potentiam expavesce.
At si jucundum ducis insidias Scribarum et

Pharisaeorum toties deprehensas, callidas eorum
objectiones responsionum illius prudentia confutatas,
oculata mente perspicere; sapientiae ejus lucem
clarius emicare persenties. Ita quoque potentiae fuit
quod fugavit daemones, quod turbas pavit, quod
calcavit maria, quod Lazarum vocavit de monumento:
et tamen non minoris sapientiae fuit, quod
ut principes hujus mundi fallerentur, inter haec divina
miracula a diabolo se tentari permisit; quod
velut egens esuriit, quod in navi dormivit, quod
crucem moriturus ascendit.
26.
Verum quia in bonitatis illius meditatione libentius
immoraris, ingredere, quaeso, domum Simonis
pharisaei: intuere attentius quam pio, quam suavi,
quam jucundo, quam clementi vultu humi prostratam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.