PL 185, col. 1292

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

referente cogitaret, plurimum inde gratulatus est.
Defuncto autem fratre, pronuntiavit de ipso confidenter
quoniam cum Deo ambulavit; etiam vere
cum ipso operatus est, ideoque transtulit illum
Deus. Nec potuit miserator omnipotens servum
suum in supremo agone deserere, cui dignantissimus
comes et cooperator fuerat in labore.
CAPUT XVI. Quidam conversus Clarevallensis, litterarum rudis, cum esset morti proximus, multa Latino eloquio de Scripturis sanctis disseruit.
Solent frequenter fratres infirmarii Clarevallenses
cum gaudio atque admiratione referre,
de quodam honestae vitae converso, qui cum devenisset
ad mortem, coepit loqui Latino eloquio. Et,

cum nunquam Latinas litteras didicisset, mira
quaedam de Scripturis sacris luculento sermone disserebat;
nihil penitus proferens, nisi quod sanae
doctrinae congruebat. Praeterea quasdam suaves cantilenas,
quae nusquam audiri consueverant, modulatis
vocibus depromebat, ita ut videntes miraculi novitate
obstupefaceret, et cantuum suavitate mulceret.
Qui dum haec aliquandiu faceret, tandem in bona
confessione animam reddidit, et extrema lucis illius
gaudium occupavit.
210
CAPUT XVII. Conversus e Claravalle tertio egressus, et tertio receptus, tandem vere et diu poenitens, paulo ante obitum, beatitudinem aeternam praegustat
Praeterea, quidam alius conversus, cum de eadem

domo levitate sua tertio fuisset egressus,
tertioque receptus; tandem graviter ingemiscens,
et doloribus vulnerum, dolores medicaminum superaddens,
praesentibus lamentis praeterita mala
delere, et veluti clavum clavo expellere satagebat,
simulque diversis respectibus stantes ne laberentur,
lapsos ut erigerentur salubri exemplo informabat.
Et, ne quid illi forte deesset ad integram
salutis aeternae recuperationem, disponente Deo ingressa
est putredo in ossibus ejus, et percussus
circa femora ulcere canceroso distabuit, ita ut carnibus
undique corrosis ossa nudata patescerent,
et vulnera vermibus scaturirent. Crescebat in dies
angustia languoris, et annis plurimis in grabatulo

carceratus, quot horis vivebat, totidem pene interitionibus
subjacebat. Erat ergo patienti animae miserabilis
dolor et angor, simulque servitoribus ejus
a facie tabidi ulceris ingens foetor et horror. Sed erat
nihilominus laboris ac patientiae hujus remuneratio
copiosa penes Deum utrisque reposita. Satagebat autem
infirmus gratias agere semper in pressuris istis,
credens et confitens sese recipere longe adhuc imparia
meritis. Et quoniam veraciter scriptum est: Aufer
rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum [(Prov. XXV, 6)]
,
cum jam excocta fuisset ad purum
scoria peccati, educta est tandem 211 anima illa
de conflatorio purgationis, et velut argentum igne
examinatum munda et nitida, cum caeteris misericordiae
vasis translata est ad palatium summi Regis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.