PL 185, col. 1301

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

Transacto itaque grandi intervallo, et neutro
revertente, cum praedictum Simonem 227 in choro
cantantem adverteret, admiratus est vehementer.
Cumque adhibito lumine venisset ad ejusdem conversi
lectum, invenit eum cum magna indumentorum
sarcina aufugisse. In crastinum vero cum praedictum
Simonem interrogaret utrumne conversum
illum de Matutinus extraxisset, ille, ut vere constabat,
protestatus est se minime id fecisse. Postea
vero consumptis omnibus quae abstulerat, reversus
est ad januam ille desertor infamis, et misericordiam
ut reciperetur obtinuit. Porro cum frater Albertus
sciscitaretur ab eo utrum vidisset cum qui
se de oratorio extraxerat, respondit: « Ego quidem
neminem vidi; scio tamen quia cum diutius

reluctatus essem, tandem a propria concupiscentia
abstractus et illectus, zabulo cessi; sed conscientia
jugiter remordente, sine grandi timore non recessi. »
Susceptus itaque miser, cum jam de caetero
stabilem se fore promitteret, iterum eadem
septimana retrorsum post Satanam se trahentem
abire non timuit. Sed mox per aegritudinem validam,
ab incessabili Christi miseratione retractus,
languidus et miserabilis rediit; denuoque receptus,
infra diem tertium confessus et poenitens obiit.
CAPUT XXVIII. Monachus Clarevallensis defectionem a proposito cogitans, viso per quietem sancto Malachia, sancti quoque Bernardi baculo contusus, ad sanam mentem rediit.
Quidam de fratribus Clarevallensibus, cum instinctu
diabolico in mente corruptus esset ut jam ad
saeculum apostatare disponeret, vidit 228 in visu
noctis beatum Bernardum, sanctumque Malachiam
in dormitorio deambulantes, et eos qui ibi pausabant,
visitando benedicentes. Qui cum in ordine visitationis
ad ejus lectulum devenissent, ait sanctus
Malachias: « homo iste perversus nihil omnino
boni in corde versat, sed diabolo suadenti jam dedit
assensum ut ad vomitum saeculi proxime revertatur. »
Quo audito beatus Bernardus dixit ei: « Tu
ergo fugere quaeris? Et quo fugies miser, a facie
Domini? Crede mihi, quia malo tuo talia cogitasti.
Neque enim delectabit te amplius fuga, quando jam

evaseris de manu mea. » Et his dictis, coepit eum
crebris ictibus tundere baculo quem tenebat, et ait:
« Ecce stipendia quae mereris. Surge nunc, et fuge,
si poteris. » Evigilans itaque frater, invenit se tunsionibus
illis ita dolentem atque confractum, ut in
infirmitorium ductus, lecto detineretur. Qui accersito
priore confessus est malitiam quam intenderat,
et poenam quam inde pertulerat. Acceptaque poenitentia
perfecte resipuit, et non apprehendit eum
ultra desiderium fugiendi.
CAPUT XXIX. Quidam conversus Clarevallensis, obedientiae suae confisus feliciter moritur.
Conversus quidam de fratribus Clarevallensibus
cum graviter aegretasset, tandem ad extrema devenit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.