PL 185, col. 485

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

injuncta occupatis, media die mediae noctis silentium
a supervenientibus inveniebatur, praeter laborum
sonitus, vel si fratres in laudibus Dei occuparentur.
Porro silentii ipsius ordo et fama tantam
etiam apud saeculares homines supervenientes sui
faciebat reverentiam, ut etiam ipsi, non tantum
prava vel otiosa, sed aliquid etiam quod ad rem attineret,
ibi loqui vererentur. Loci vero ipsius solitudo
inter opaca silvarum, et vicinorum hinc inde
montium angustias, in quo servi Dei latebant, speluncam
illam sancti patris Benedicti quodammodo
repraesentabat, in qua aliquando a pastoribus inventus
est; ut cujus imitabantur vitam, habitationis
etiam ejus ac solitudinis formam aliquam habere
viderentur. Omnes quippe etiam in multitudine

solitarii ibi erant. Vallem namque illam plenam hominibus
ordinis ratione charitas ordinata singulis
solitariam faciebat, quia sicut unus homo inordinatus,
etiam cum solus est, ipse sibi turba est; sic
ibi unitate spiritus, et regularis lege silentii in multitudine
hominum ordinata, solitudinem cordis sui
singulis ordo ipse defendebat. Domibus vero et habitaculis
simplicibus victus inhabitantium persimilis
erat. Haec ergo fuit in tempore illo sub abbate Bernardo
et magisterio ejus in clarissima et charissima
valle illa spiritualium schola studiorum, hic fervor
regularis disciplinae, omnia Deo faciente et ordinante,
et tabernaculum aedificante, secundum exemplar
quod ei superius monstratum est.
CAPUT X. De mira Bernardi mortificatione in somno, cibo, potu et labore, ac de studio sacrarum Scripturarum.
27.
Et utinam post rudimenta primae conversationis,
circa semetipsum talem se exhibuisset qualem erga
caeteros, tam benignum, tam discretum, tam sollicitum.
Sed continuo cum ab annuae illius obedientiae
vinculo solutus et sui juris effectus est, velut arcus
distentus ad pristinum rigorem, et sicut torrens detentus
et dimissus ad prioris cursus consuetudinem
reversus est, quasi repetens a semetipso poenas diusculae
illius quietis, et damna laboris intermissi. Videres
hominem imbecillem et languidum conari et aggredi
quaecunque vellet, minus considerare quid posset;
sollicitum pro omnibus, circa seipsum negligentem;

omnibus aliis in omnibus 1247 obedientissimum,
sed de ipso vix aliquando seu charitati, seu potestati
obedientem. Semper enim priora sua nulla reputans,
majora moliebatur, ad non parcendum
corpori, et ad studiis spiritualibus robur addendum,
cerpus suum variis infirmitatibus per se attenuatum,
jejuniis insuper et vigiliis sine intermissione
atterendo.
28.
Quid dicemus de sommo, qui in caeteris hominibus
solet esse refectio laborum et sensuum,
aut mentium recreatio? A principio suae conversionis
vigilabat, quoad vixit, ultra possibilitatem
humanam; nullumque tempus magis se perdere
conquerebatur, quam quo dormiebat, idoneam satis
reputans comparationem mortis et somni, ut sic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.