PL 185, col. 536
Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne
pervenisset, a Tescelino Fontanensis oppidi domino,
viro nobilitate et dignitate conspicuo, et in rebus
saeculi satis locupletissimo, requisita, est ad
conjugium. Pater vero ejus, quoniam honeste negare
non potuit, requisitam concessit.
2.
Quae postquam conjuncta fuit viro suo lege conjugali 1282,
dedit ei Deus gratiam, ut de fructu
ventris sui poneret super mensam suam, sicut et
fecit. Sex namque filios, et unam filiam genuit, non
tam viro suo, quam Deo; sicut pius Dominus demonstrare
dignatus est in sanctis operibus eorum.
De suo namque sanctissimo Spiritu mentes eorum
illuminavit. Illi vero degustata spirituali dulcedine,
militiam diaboli et pompam saeculi abnegantes, cooperante
pia admonitione fratris sui Bernardi (qui
erat lux ardens, sed adhuc sub modio, non super
candelabrum), ad fortissimam vitam coenobitarum
in eremum venerunt, et monachilem habitum susceperunt.
Omnes itaque monachi facti, vitam Deo
placitam simul aggressi sunt, Filia vero monacha
facta in monasterio Juilleii. O beatus venter, qui
tales portavit! o beata ubera, quae lactaverunt tales!
o beati generis origo, unius uteri gloriosa fecunditas!
Vos ergo unanimiter, viri Deo digni, pro
coelesti gloria praesentia contempsistis, et agis
elegistis cum Christo aeternaliter vivere, quam in
hoc mundo infelici feliciter ad tempus vivendo gaudere.
Sed hoc de conversatione vestra, quoniam
plura dicere stylus historiae non permittit. Ad nativitatem,
a qua dicendi initium sumpsimus, revertentes,
coepta prosequimur in hunc modum.
3.
In ordine filiorum primogenitus fuit Guido,
homo disciplinatus et a Deo dilectus, sapiens in verbis
simul et opere; secundus, Girardus, vir vitae
venerabilis, honestus moribus, sapientia clarus, consilio
providus; tertius, Bernardus, lux et speculum
fratrum suorum, et sanctae Ecclesiae columna sublimis;
quartus, Andreas, vir simplex et rectus, ac timens
Deum, et recedens a malo; quintus, Bartholomaeus,
qui primaevae indolis florentibus annis senum
anticipans vitas, aetatem immaculatam mentis
sinceritate decoravit; sextus, Nivardus, qui terrena
haereditate contempta, coelestia praeelegit. Femina
vero beatum Bernardum nascendi ordine subsecuta,
in sacro Baptismate Humbelina nomen accepit. Hos
omnes Deo, ut dictum est, non saeculo mater generans,
singulos mox ut partu ediderat, in illa ipsa
angustia et afflictione corporis, et in contritione cordis,
de terra propriis manibus elevans sursum, Domino
offerebat. O mulier firma in fide, et stabilis in
Dei dilectione, perseverans in oratione! Felix es,
felixque uterus tuus, feliciorque fructus ventris tui.
Alias vero mulieres, quae ad partum ejus convenerant,
sicut mos est, oblationem supradictam facere
non permittebat. Scripturas enim noverat, et maxime
Davidicum psalmum, ubi canitur: Sacrificium
Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum,
Deus, non despicies [(Psal. L, 19)]
. Beatissimum
vero Bernardum non tam cito quam alios, sed in