PL 185, col. 543

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

Dei desperationem illorum vidisset, demum convertit
se ad orationem. Quo facto, audivit vocem de
coelo dicentem sibi coram omnibus: « Surge, Bernarde,
exaudita est oratio tua. » Quod cum audissent
fratres, glorificaverunt Deum et sanctum suum
Bernardum, dixeruntque ad eum: « Dic nobis, pater,
quid petisti a Domino? » At ille respondit:
« Quid vultis scire, modicae fidei? State hic, et
scietis postea. » Et cum fabularentur ad invicem,
modicum temporis indulgentes fabulis, non fabulis,
sed sermonibus sanctis, venit quidam, et obtulit
sancto Patri decem libras. Nec mora, Barrensis
quidam, cujus filius usque ad desperationem vitae
prae nimia aegritudine 1287 cogebatur, attulit ei
tredecim libras, suppliciter postulans ut misereretur

filii sui. Quem sanctus Abbas hilarem dimisit,
pollicens filium suum sospitem ab eo inveniendum.
Revertens homo, invenit filium suum sanitati restitutum,
sicut promiserat Vir Dei: qua de causa,
postmodum servo Dei uberes gratias exsolvit. Modico
tempore interjecto, copiose ac benigne Dei
misericordia super hos respexit, ut abundantes
aeternis et temporalibus subsidiis nihil eis deesset
in ulla gratia, secundum illud: Nihil deest timentibus
Deum [(Psal, XXXIII, 10)] .
6.
Post duodecim annos fames in partibus Burgundiae
exorta est adeo valida, ut homines membra
propria pene consumerent. Eadem vero necessitate
urgente, maxima multitudo pauperum ad portam
Clarae-Vallis devenit. Unde pro tanta multitudine

sanctus Abbas et fratres ejus inierunt consilium, et
ex consulto duo millia acceperunt sub signaculo,
quatenus et aliis eleemosyna daretur, sed minor.
Non enim habebant substantiam, unde omnes sustentari
possent usque ad messem: quam tamen pius
Dominus sic multiplicavit, ut sufficeret eis post
messem, trium scilicet mensium spatio. Acceperunt
itaque duo pueri signaculum, matre eorum non accipiente.
Quae penitus ignorans quid faceret, cogitavit
tandem quasi puerum pannis involutum formare
de musco, ut hac arte se ab imminenti famis periculo
redimeret: quod et fecit. Accepit itaque aliquandiu
hoc modo eleemosynam, donec dolus denique
deprehensus est. Qua imminuta, cum non

sufficeret sibi quod accipiebat, postmodum tam
famis angustia, quam morbo periclitans de medio
facta est. Qua defuncta, sanctus Abbas praetergrediens,
audivit pueros ejulantes pro morte matris
suae, et unumquemque ex itinerantibus causam
planctus inquirere jussit. Pueri vero ordinem rei
exposuerunt. Quo autito, Vir beatus locum subiens,
in quo corpus jacebat, ad orationem se prostravit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.