PL 185, col. 545

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

filii mei? Dico vobis in veritate Christi, si Judas
hic esset qui tradidit Deum, ubi vos estis; et ipse
misericordiam consequeretur. »
8.
Burgundiam, adibat, comitem Forensem et
comitem Viennae pacificaturus. Transiens autem per
quamdam villam, audivit ab incolis loci illius, duas
feras immanissimas, quae vulgo dicuntur varoli, in
nemore proximo desaevire. Quod cum audissent socii
ejus, rogaverunt eum regredi, quia malebant
duabus dietis vel multo amplius divertere, quam se
periculose feris objicere: quibus nolens consentire,
respondit, se nunquam divertere tali causa. Nec
mora; et ecce ferae progredientes in planum, occurrerunt
eis terribili hiatu, quasi ad devorandum.
Quas ubi vident fratres, prae timore nimio cuncti

mox ad sanctum Virum fugerunt, latitantes circa
eum, clamaveruntque una voce: « Pater sancte, libera
nos. » At ille: « Quid timidi estis, modicae fidei? »
Ad hanc vocem manu elevata, signum crucis
feris opposuit: quae statim factae sunt tanquam lapides,
tanquam nullam penitus habentes nocendi
potestatem. Quo signo viso, omnes qui aderant,
gratias exsolverunt Viro Dei immensas. Hoc vero
audito, vicini valde laetificati sunt: prae timore enim
ferarum, egredi non audebant pauciores quam duodecim.
Proficiscens inde sanctus Bernardus, venit
ad dictos comites. Qui cum pacem ab eis quaesisset,
Forensis comes ei humiliter consensit. Comes autem
Viennae improbe refragatus est, dicens, quod nunquam
esset cum adversario pacem habiturus, donec

eum exsulare coegisset: collectoque exercitu terram
illius aggressus est. Tunc Forensis comes timore
perterritus sanctum Bernardum exoravit, quatenus
ab omnipotente Deo victoriam impetraret. Beatus
vero Bernardus victoriam ei confidenter promisit.
Hac fide confortatus hostes suos invasit, cepitque
comitem; et hostium tantum numerum prostravit,
ut vix aliquis vivus evaderet. Hujusque victoriae
gratias reddidit sancto Bernardo.
9.
Quadam die sedens Vir sanctus in suo Clarae-Vallis
capitulo, fecit magnum et mirabilem sermonem:
dixitque inter caetera quoddam verbum, in
quo omnes qui audierunt valde laetati sunt. « Non,
inquit, expaveatis, vos qui praecepta mea tenetis,

tormenta gehennae, nec vos terreat labor quem sustinetis.
Dico enim vobis, si perseveraveritis usque
in finem, in die irae Domini reddam animam meam
pro animabus vestris. » Quo audito, fratres gratias
exsolverunt Deo immensas, qui talem patrem dedit
eis. Tunc vero a die illa et deinceps, omnes qui
hoc audierunt, firmiter ejus praeceptis obtemperaverunt.
Et vos, dilectissimi, qui eum non vidistis,
scrutari debetis ejus praecepta, et illis diligenter
obsequi, ut ejus interventu ad paradisi gaudia pervenire

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.