PL 185, col. 548
Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne
vis febrium, ceu si videas super immensum rogum
projectis undis universa incendia repente exstingui
Tertianarum, quartanarum febrium ignibus accensis,
ut potatae fuerint, dolores compescunt.
14.
Fuit vir quidam religiosus. Odo nomine, cujus
pars corporis per aliquantum tempus pene mansit
emortua, adjacentis incommodi contractione. Is
post mortem beati Viri ad eumdem fontem perrexit.
Cumque eo infirmitatis locum perfudisset, sanus et
incolumis rediit. Alius dolore capitis immaniter vexatus,
et omnino sensu privatus, fonte irrigatus sanatus
est. Alius per septennium languerat, qui a parentibus
ad sanctum fontem ductus, sospes factus
est. Alius quidam, Suynus nomine, longo tempore
febri quartana laboraverat, qui potu fontis ejusdem
sanitatem recepit. Quidam vero maxima infirmitate
gravatus, cum gustasset de eadem aqua, vermiculus
quidam similis locustae, per os illius omnibus videntibus
egressus est, et statim convaluit Mutus etiam,
ut aiunt qui viderunt, ad fontem venit, et loquelam
recepit. Haec et multa alia tam a nobis quam ab aliis
visa, quibus non credere impium est, ne forte narrationis
prolixitate audientibus fastidium generetur,
perstrinxisse sufficiat
15.
Igitur apud Barrum super Albam erant duae
feminae, quas duo daemones vexabant. Deinde parentes
adduxerunt eas ad Hominem Dei in Claram-Vallem,
ut ab eo curarentur. Et cum portae Clarae-Vallis
appropinquassent, dixit unus ex diabolis ad alterum
diabolum per os mulieris: « Oportet me exire de
hac muliere.--Quare, inquit alter daemon, oportet
fieri? » Qui ait: « Bernardum, inquit, non possum
videre, nec vocem ejus audire. » Cui ille:
« Quam ob rem? » Qui ait: « Cum esset Bernardus
in saeculo, volui eum tentare, et virginitatem ejus
auferre. Et cum hoc facere tentarem, dixit mihi:
Vade retro, satana. Adjuro te per Jesum, ne me
laedas, nec me unquam videas. Et propter hanc conjurationem,
oportet modo me exire. » Et confestim
egressus est de muliere, et sanata est ex illa hora.
Qui vero praesentes erant, laudantes Deum, dicebant:
« Vere sanctus est homo ille, et Spiritus
sanctus habitat in eo. » Et cum haec dicerent, venit
servus Dei ad portam, et narraverunt ei omnia quae
audierant et viderant de his duobus daemonibus.
Quae cum audisset Vir Dei, gratias agens Deo, dixit:
« Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia
nunquam dereliquisti me. Tu es Deus solus, tu facis
mirabilia magna solus. Tu creasti coelum et terram,
mare et omnia quae in eis sunt. Exaudi, Domine,
orationem meam, et clamor meus ad te veniat. »
Post hanc orationem conversus ad alteram
mulierem, dixit ad daemonem: « O daemon inimice
Dei, exi de femina. » Ad hanc vocem egressus est
de muliere, et sanata est ex illa hora. Tunc omnes
qui aderant, benedicentes Deum, gratias exsolventes
sancto Bernardo immensas, dixerunt: « Non
est in hoc saeculo, et non fuit post Apostolos, qui
posset facere quae iste facit. »