PL 186, col. 639
Testimonia (Auctores varii), J. P. Migne · Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne
asciverat, aleret. Nec dubium quin patrimonium
hoc ei a parentibus venerit; ipse enim Christianae
philosophiae deditus non alia conquirebat
bona quam quibus animus excoleretur.
« 4. Omnibus qui de eo scribunt, convenit domi
in patria primae litteraturae fundamenta posuisse;
deinde peregrinatum in Gallias Parisiis melioribus
magistris operam dedisse; ac demum in patriam reversum
Oxonii ludum aperuisse, et Henrici primi
(qui quod litteris faveret, et litteratus ipse esset Ben Clerte,
id est bonus clericus dictus est) favore
et gratia usum instaurasse Academiam quae ibidem
penitus collapsa fuerat.
« 5. Hariolatio itaque est, non ex vero dictum,
quod quidam nostratium fingunt, Pullenum spontaneo
exsilio patriam mutasse sub Stephano rege
bella fugientem; ac tunc demum pacatis rebus,
Oxonii docere coepisse cum a Parisiensi peregrinatione
rediisset. Verius est reditum ei fuisse in patriam
et ad Academiam Oxoniensem sub Henrico
primo. Nam qui Henrici I beneficia, et Pulleni labores
in restauranda academia Oxoniensi divulserit,
et in diversa tempora conjecerit, difficile ei erit Historias
et tempora conciliare.
« 6. Henrici ergo I auspiciis, et Roberti Polleni
maxime industria Oxonii reflorere coeperunt studia
circa annum Domini 1129, renuitque Pullenus Oxonii
cathedram per decennium et ultra: postea ab
Innocentio II Romam accersitus, a Coelestino ejus
. In prima parte ostenditur Deum esse,
et initium subsistendi non habere: non esse contrariorum
susceptibilem, et per se, non per aliud
existentem.
CAP. II.
Ibidem etiam interseritur contra idololatriae
caecitatem; quae et quanta sequerentur inconvenientia,
si dii plures essent, et sic tantum unum
Deum esse evincitur.
CAP. III