PL 186, col. 641

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

et cognitione fidei. Et personas proprietatibus non
esse affectas. Et quae sunt proprietates. Et qualem
Pater Filium genuerit, ab eo alium, non aliud.
CAP. IV.
Ibidem etiam demonstratur Deum accidentibus
non esse subjectum, vel qualitatibus, vel
relationibus, et hujusmodi: 2 Et sapientiam,
bonitatem et hujusmodi, in Deo non esse aliud quam
Deum.
CAP. V.
Deinde autem ostenditur quid designamus
cum Deum, justum, omnipotentem, et similia
enuntiamus: et quod divinam essentiam varie
intelligimus, et de ea loquimur: et de his quae Trinitatem
in personis distinguunt; et quid sint proprietates
personas distinguentes; et quid sint formae;
et de unitate Trinitatis; et quot conficiantur proprietates;

et quid notent haec tria vocabula Pater,
Filius et Spiritus sanctus: et quid persona; et de
operatione Trinitatis in tribus personis, et qualiter
caeterae res ab aliis differant.
CAP. VI.
His autem continuatur duas esse processiones;
et quid sit Filii, et quid Spiritus sancti
processio: et quod aliquid attributum personis, aut
absque differentia eis inest omnibus commune,
aut differenter. Ut persona, tribus; processio et
principium, duabus: et quomodo creaturarum et ad
invicem, Trinitas dicatur principium; et principium
et procedens ad se referri: et Patrem quaedam sibi
propria habere, sicut communia.
CAP. VII.
Deinde vero dicitur Patrem, Filium et
Spiritum sanctum; Filium autem, tantum Spiritum

sanctum mittere; et sic Filium mittentem et missum
suscipere; et ut circa principium et processum,
ita et in missione se habere. Et quid sit Filium
et Spiritum sanctum missos esse. Quid item
Patrem; Utrumque; Filium, alterum misisse.
Quid item quod Pater, quid quod Spiritus sanctus
dicitur misisse.
CAP. VIII.
Additur autem Patrem esse alium
quam Filium, non aliud, et similia. Quidquid enim
est Pater in Deitatis unitate, non personae proprietate,
hoc et Filius est: genus siquidem masculinum
insinuat distinctionem personae; neutrum vero,
unitatem substantiae. Et quod licet tres fecerint
mnndum, non tamen esse dicendum esse tres factores,

et similia.
CAP. IX.
De caetero autem adjicitur Deum in nullo
loco divisum vel coarctatum, ubique esse totum,
non solum potentialiter, sed etiam essentialiter.
CAP. X.
Similiter animam in suo mundo, scilicet
corpore, ubique esse totam, diligenter probatur;
et quod careat partibus, quae corpus dum vivit,
semper comitatur.
CAP. XI.
Supradictis adjicitur quod Deus nihil
eorum odit quae fecit, et qualiter omnes diligat; et
quod ejus dilectio non variatur, et quod supra dicta
exposita non obviant huic: Odisti omnes qui
operantur iniquitatem; et Deum malos, et ipsos eum
odio habere. Et qualiter malos, bonos futuros diligit;
et unde sit quod quosdam a malitia eripit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.