PL 186, col. 645

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

. Subditur etiam brutorum Spiritus
quando intereant. Quod si non esset, ostenditur
quae sequerentur inconvenientia.
CAP. XV.
Adjicitur etiam quid sit imaginatio, et
in quibus vigeat, et quomodo, et quod brutis, Spiritus
praesideant
CAP. XVI.
Ostenditur etiam quid sit homo per
naturam. Et qualis sit conditus primus homo. Et si
perseverasset, quid sibi et suis esset. Et quales de
transgressoribus credibile est nasci. Et quod damnatione
malorum proficiunt boni. Et quot sint ab errore
reducendi. Et unde sit copia cadentium angelorum
recompensanda. Et utrum nisi angelus rueret,
homo fieret. Et si fieret, utrum damnandus vel salvandus.
Et quod futurae vitae status est perfectus.

Et quandiu sanctorum numerus augmentabitur, et
quot sancti sint subrogandi. Et quod minor est lapsorum
quam persistentium, licet plures sint homines
mali quam boni. Et quantus sit beatorum numerus.
CAP. XVII.
Subscribitur etiam angelos, si non offendissent,
cadentium loca replesse, et quomodo sibi
substitutos aequipararent. Et quod homines erraverint.
Et quod quosdam Deus eripuit. Et ereptos
quomodo summae praedictae praetulit. Et per culpam
Adae hominem crevisse, sicut et boni, malorum
lapsu angelorum. Unde non eorum culpa, sed Dei
laudabitur misericordia. Et invectione facta in diabolum,
eum sibi tantum nocuisse. Et coelestis Hierusalem
detrimentum, ad auctoris spectare praeconium.
CAP. XVIII
. Dicitur etiam si non peccasset, quomodo
homo viveret. Et quomodo mulier pareret, et
conciperet. Et quomodo opera fierent.
CAP. XIX.
Describitur etiam paradisus, et quantae
sit efficaciae, et cur homo inde ejectus et quo,
et quod fuerit extra creatus. Et cur sit difficilis aditus.
et cur flamma versatilis, cum nullus possit eo
venire nec etiam praesumere dicitur.
CAP. XX.
Praetaxatis annectitur, qualis in paradiso
erat homo a se et a Deo. Et qualis post transgressionem,
et quomodo moriturus. Et quod animalis,
erat obediendo futurus spiritalis, et a Deo munitum,
graviter deliquisse; non vero resistentes a

Deo debilitatos multum mereri.
CAP. XXI.
Quaeritur etiam nisi per vetitum fructum,
utrum aliter libertate posset abuti. 6 Et quod
mulier seducta sit potissime. Et, cur tamen mari insultaverit
Dominus, dicitur. Et cur gravius peccaverit.
Et de crimine interiori et exteriori. Quaeritur
etiam cur solus esus sit interdictus. Et cur tanta
poena tali commisso sit inflicta. Quaeritur etiam an
propter solum esum, an etiam propter praecedentia
mala, mors sit secuta.
CAP. XXII.
Postea vero ostenditur verba comminationis,
licet viro tantum sint dicta, mulierem etiam
contingere, totamque familiam. Et cur praevaricationis
lignum sicut et vitae, medium paradisi locum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.