PL 186, col. 665

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

Et de remissione Dei apud sacerdotem se accusare
proponenti. Et qui modo, qui in futuro a delicti poena
solvantur. Et quae delicta post mortem veniam consequuntur.
Et de trifaria participatione a peccatis.
CAP. II.
Dimissionem etiam trinam mereri disciplinam
cum oratione et eleemosyna, supponitur. Et
quomodo, et quod ad salutem proficiunt.
CAP. III.
Disciplina etiam opus esse monstratur.
Et quod est disciplina exterior et interior, et unde
homini proveniat. Et quod tanto agit praeclarius,
quanto eas fert gravius. Et quid sit disciplina interior.
Et quando disciplinam exterius habemus. Et
quod conveniens est contrariis vitiis, contraria
apponi remedia virtutum. Et de satisfactione virgarum,
et jejunii, et de modo jejunandi.
CAP. IV
. Qualis etiam oratio prodire debeat dicitur,
et quid sit, si interim mens vagatur, et quod ne
vagetur certans, ipso certamine beatus est; et qualis
debeat esse qui petit, et quod petit, et cur verbis
utimur.
CAP. V.
Cum etiam eleemosynam damus, dicitur,
quid nobis providemus, et quod id unde opus non
est, aut tantum ut modum excedat dari non debet,
et quod magis insistendum est valere animae quam
corpori. Et quomodo debeamus proximo viventi prodesse,
et pro quibus defunctis exorare, et cur in
agendis mortuorum pro parvulis et poenitentibus
exoramus: et quid agendum his qui corporaliter
proximis subvenire volunt et quomodo et unde subveniendum.
CAP. VI
. Cur etiam decimam offerimus, et novem
nobis retinemus, subditur, et de quibus persolvenda
sit decima, et quibus et cur illis. Et cui eorum vita
linquitur discutienda: et quod clerus, qualiscunque
sit, semper est venerandus, nec a re debita spoliandus,
et qualiter decimandum, et cui sit persolvendum,
et quid ad laicos, quid vero ad episcopos pertineat,
ordinandum.
CAP. VII.
Cur etiam potestates a Deo sint constitutae
dicitur, et quod eos imponat modo tranquillus,
et quare? et quod obediendum est potestati, et quod
una potestas providet corpori, altera menti? et
quare? et cur gladio Petri gladius regis sit additus?
et quid rex debeat Ecclesiae? et quantum potestas

episcopi sit praeferenda regis? et quam sit necessaria
regnis; 23 et de eminentia utriusque adinvicem?
CAP. VIII.
Quomodo etiam rex terrenis potestatibus
curam impendere debet, dicitur; et quales sunt
qui ambitiose concedunt, et quando operis merces
crescit, et quando opus ad Dominum mercedem
habeat, et quales ministros rex debeat providere, et
quomodo eas debeat instruere.
CAP. IX.
Milites etiam quare sint sub rege dicitur:
et quare ab hominibus tributa solvuntur, et quid subditi
dominis debeant, et e converso; et quomodo subditi
dominis debeant esse fideles, et e converso.
CAP. X.
Ad clerum transire cupientem, liberum
esse oportere monstratur, et litteratum, et quod ei
supersedendum est militia negotiatione et saecularibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.