PL 186, col. 667

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

et quod praelatos subditi non reprehendant, et
qualis debeat esse doctor, et cur talis, et quid inde
mereatur.
CAP. XXII.
Deinde vero reperitur ubi transitus esse
possit inter molendinum, et lectum, et agrum; ubi
non; et si praepropere fiat transitus ad continentiam,
quid fiet? et quod molendinum inhabitantes, lectum
subire possunt; et quod de neutro ad agrum est transeudum,
nisi Ecclesia vocante, et qua necessitate
sublimatus ad privatum transeat. Et de hoc quod
dicitur: Duo in agro, duo in lecto, duo in molendino,
unus assumitur et unus relinquitur. Et quomodo boni
et mali omnes nonnisi in his locis manent.
CAP. XXIII.
Quas etiam vitas tres Ecclesiae ordines
profitentur subditur, et qualis sit activa, qualis contenplativa

vita, et quid actio, quid contemplatio
faciat; et quod Rachel et Lia, Maria et Martha has
significant vitas, et quod historia harum mulierum
his aptatur vitis.
CAP. XXIV.
Quae autem sit pars Noe dicitur; et
quod praelatum oportet utriusque vitae habere experimenta;
et quod aliter nullatenus est idoneus, et
quod ipse activus et contemplativus tantum praeemineat,
ut quasi uxorem regat plebem
CAP. XXV.
Quaeritur autem postea de activa vita
quae, cui sit praeferenda, et quod melior sit contemplativa,
et quod dum labores Christi, et anxietates,
et suorum attenduntur, activa praecellere videtur, et
quod tamem quantum ad futura, contemplativa sit
melior et quod hic sicut activa superatur; quandoque

superat contemplativa, et quod praelatus utraque
uti debeat.
CAP. XXVI.
Dilectiones quoque duas esse sicut et
vitas, subditur: et quomodo ad illas se habeant.
CAP. XXVII.
Quod etiam non sit vita qua possit
homo Deo placere, nisi in alterutra istarum, subditur:
et ideo qui solitudini se includit, nec statim religionis
studiis perfruitur; et de his qui solitariam
vitam, usurpative autem intrant, aut ingressam
servant, et de his qui negligenter omnia faciunt, et
de his qui superbia vel invidia laborant, et de his
qui peccatis specie decepti, excessus fratrum reprehendere
non audent, vel etiam fovent, et his qui praepositis
suis sunt inobedientes, et quid boni bene

subditis erit; et qui sint boni subjecti; et quomodo
potestates debeant esse sollicitae, pro subditis rationem
redditurae; et quando sit bonus a saecularium
conversatione separatus, et quando perfici incipiat.
Et de eo quem mundi circumagit mola, et quomodo
quisque in suo officio se debeat exercere, et de aedificatione
super fundamentum auri, et argenti et lapidis
pretiosi, et de superaedificatione ligni, foeni,
stipulae; et quomodo circa res mundi se habeat homo.
Et quomodo sint amandae; et de earum amissione
quomodo dolendum, et de his qui ad inferos descenderunt,
et quod divinum examen quandoque consuetudinem
mutans insolita interserat, ubi de resurrectione
mertuorum.
CAP. XXVIII.
Deum autem primo viro, primam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.