PL 188, col. 1104
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
est serata, nec se abdicat de immoderatione silentii
apud homines, cui cum Deo et angelis miscere
per orationes colloquia concessum sit.
CAPUT XII. De pelliceo et cappa.
Sane quod in tunica pellicea lingua seu snalla
dicitur, non tam ad rationes mysterii, quam ad
usum necessitatis pertinere videtur. Sed etiam ad
habitum nostrum pertinens cappa vestis lanea,
quam procurator domus meae Augustinus birrum
nominat, quae corpus undique nigro et quasi
exsequiali tegmine capiens, et involvens, humilitatem
in nobis mortificationis et abrenuntiationis
mundi significat. Sicut enim qui cappa induitur,
mundo quodammodo seclusus, ac sibi pene sepulcraliter
inclusus est, ita ut facile nequeat retro
respicere, vel manus ad pugnandum vel repercutiendum
expedire, sed neque ad amplexus mundiales
extendere. (Pallium enim hoc breviatum et
coangustatum utrinque aperire non potest); ita se
domestici mei mundo mortuos et ab omnibus mundialibus
pompis operibus et illecebris remotam
agere vitam debere meminerint. Et hujus nobis
vestis pene quotidianus, maxime vero quadragesimali
vel poenitentiali tempore usus est, ut nos non
solum justos, sed et quotidianorum delictorum
poenitentes esse debere noverimus. Jam vero, si
hujus vestis geminas hinc inde nos contegentes
alas cum quatuor tunicae talaris partibus, id est
anteriore et posteriore, et duabus manicis annumeres,
quod miraris de sex alarum cherubim volatu,
in nostri quoque habitus sanctimonialis reperies
sancto.
CAPUT XIII. De forma jejunii.
In jejuniis quoque et abstinentiis antiquum
Ecclesiae tenorem retinere studentes, nunc biduanis
vel triduanis, nunc etiam quotidianis se jejuniis
castificant. Paschalia ac caetera Dominicalia, sed
et apostolorum ac martyrum festa celebria excipiuntur
a jejuniorum observantia, ob geminam videlicet
epulorum refectionem: illorum gaudio natalitio
etiam secundum carnem interim in mysterio
communicantes, quorum passionibus ac tristitiae
per vigilias et jejunia praecedentia visi sunt condoluisse,
ne videlicet in Symbolo apostolico sanctorum
communionem inaniter profiteri videantur,
quorum neque passionibus condoleant nec laetitiae
congaudeant.
CAPUT XIV. De abstinentia carnium.
Dicendum quoque, bonum esse carnes non comedere.
Sic in communibus refectoriis esu earum
abstinent, ut tamen earum usum infirmis, quousque
vires reparent, pueris quoque ac debilibus nec
non hospitibus convenientibus temporibus et locis
non negent.
Sed et coenobiis pauperioribus in piscibus et lacte
minus abundantibus sagiminis usum pro condimento