PL 188, col. 1106

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

qui praeest, aliquid in commune dicendum judicaverit.
Post orationes quoque, cum et missa fuerit completa,
si temporis ratio, si non et dies jejunii
regularis est, similiter sedent ad opera sua usque
ad Sextam. A Sexta vacant lectioni usque ad
Nonam, nisi forte propter meridianum et oculis
per dies aestivos pausandum, aliquid hujus temporis
detrahendum sit. Nam si dies geminae refectionis
est, vel mane ante Primam, ut quibusdam est consuetudinis,
qui et primam usque in horam secundam
differunt: vel dicta missa ante Sextam lectioni
vacandum est. Postquam autem dicta Sexta refecerint
fratres, simul et mensarum servitores, cum
diebus aestivis meridiatum fuerit, dicta etiam Nona

sive in horto, sive ubicunque necesse fuerit, ad
opus conveniant. Quod item faciendum est, si fratres
post Nonam refecti sunt.
CAPUT XVIII. Ne Teutonice loquamur.
In quo nimirum opere hoc ad honestatem simul
et exercitii rationem spectare credimus, ut non
vulgari lingua, sed Latina sermones necessitatis et
utilitatis conserant, hoc omnibus in commune caventibus,
ne multiloquium aut vaniloquium grassari
incipiat, aut verbum scurrilitatis audiatur. Quod
si quis admonitus continuo a talibus non cessaverit,
disciplinae regulari subjacebit. Si vero de divino
officio aliquid tractandum est, vel in capitolio

sedendo, vel post capitolium, aut certe post Nonam,
dicto Benedicite, stantes breviter faciant. Quod si
opus forinsecum etiam post Nonam defuerit, ad
opera sua usque ad Vesperam cum disciplina, sicut
in mane, residebunt.
CAPUT XIX. De signis horarum.
Ut aut cursus quotidianae nostrae diaetae honeste
et secundum ordinem fiat, non parvae cautelae
studium ad observanda horarum signa et suo tempore
pulsanda adhibent: videlicet ut ad nocturnas
vigilias media nocte surgant, et in tempore hiemis,
primo illucescente die, per aestatem vero mox orto
sole Prima pulsetur, et per hiemem circa finem
Tertiae; per aestatem vero circa mediam ipsam

horam ad Tertiam signum detur, quatenus a fine
missae, quae Tertiam sequitur, lectioni usque ad
Sextam tempus relinquatur, quae videlicet Sexta
non ante initium ipsius horae pulsanda est, ne scilicet
tempore lectionis excluso, vel antea aut retro
mutilato, divini cursus diaeta veluti caeca sit. Siquidem
lectio post orationes et Laudes Dominicas
ejusdem diaetae nostrae quidam oculus est, qui si
nullus vel tenebrosus fuerit, totum diaetae corpus
ex ea parte tenebrosum erit, sicuti et mancus judicatur,
si opus a valentibus operari negligatur.
Nona etiam diebus vacationis, hora ipsa incipiente,
reliquis vero diebus, octava ultra medium
vergente, sonet propter somnum per dies aestivos
breviandum, et prandium per dies jejuniorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.