PL 188, col. 1108
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
silentii ac jejuniorum districtione, ad operandum
revocamus. Adolescentes etiam jungi sibi in opere
vel confabulari, nisi sub testimonio seniorum, vetamus.
CAPUT XXII. De jejunio et aliis.
Sane jejunia sua et abstinentias domestici mei,
quod de his procurator domus meae Augustinus admodum
breviter locutus est, secundum discretissimam
Patris Benedicti descriptionem moderari
soliti sunt, a cujus etiam institutione, modos excommunicandi
inobedientes et quietem per aestivos
dies meridiandi cum aliis utiliter ab eo institutis
mutuare consueverunt. Et haec est pene quotidiana
mea ac meorum instantia, jejunium, abstinentia,
oratio, lectio et opus, insuper et sollicitudo omnium,
ac procuratio multarum ecclesiarum. In quibus,
dum verbum Dei praedicando, infirmos visitando,
mortuos sepeliendo, catechizando, et baptizando
domestici mei laborando discurrunt, ministerium,
meum non minus quieti monasticae vel
agresti labori, monachorum, Deo acceptum existimo;
sed nec orationum fragrantiae, hunc vestimentorum
meorum odorem arbitror adeo posthabendum,
dicente ipso sponsae: Et odor vestimentorum
tuorum sicut odor thuris [(Cant. IV)]
.
CAPUT XXIII. De prohibenda proprietate et emendandis peccatis.
Sane ab hac mea defensione seclusos se noverint,
qui sub professione communis vitae in clero
aliquid sibi proprietatis usurpant, qui inquieti et
verbosi vaga sectantur otia, simul et ea dicta coenobia,
dum in quibusdam talia libere fieri sinunt;
insuper autem et capitalia peccata in eis sine condigna
poena et ea, quae major poenitentia dicitur,
veluti impune transeunt, dum vindictam, si quae
est, ut emendatoria sit, oportet. Hos igitur juste
nisi emendare curaverint, ab hac filiorum meorum
defensione excluserim.
CAPUT XXIV. De clericis extraneis recipiendis.
In istorum vero abjectiorum recompensationem
sacerdotes vel clericos etiam extra coenobitalia
claustra in procurationem ecclesiarum probabiliter
conversantes, sub defensionis meae tutelam recipio,
quos et Prosper episcopus, procuratoris mei Augustini
pedissequus, sub defensionis nostrae patrocinium
prior recepit, ita scribens: « Sacerdos,
cui dispensationis cura commissa est, non solum
sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipiat
a populo dispensanda, et fideliter dispensat
accepta, qui omnia sua aut relinquit aut Ecclesiae
rebus adjunxit, et se in numero pauperum paupertatis
amore constituit, ita ut unde pauperibus subministrat,
inde et ipse tanquam pauper voluntarius
vivat. Clerici quoque, quos pauperes aut voluntas
aut nativitas fecit, cum perfectione virtutis vitae necessaria