PL 188, col. 1110

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

contendimus; id tamen indubitanter scimus, ipsum
praecepti datorem Urbanum papam secundum, ac
post ipsum alios Romanos pontifices ejusmodi praesumptoribus
cucullam detraxisse.
His concinit Innocentius papa secundus, per epistolam,
quam in defensionem ordinis nostri scripsit,
in haec verba: « INNOCENTIUS episcopus, servus
servorum Dei venerabili CONRADO Saltzburgensi
archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. »
« De dignitate et excellentia vitae canonicorum, »
etc. Vide in Innocentio II, Patrologiae tom.
CLXXIX, sub num. 565.
CAPUT XXVI. De ordine canonico servando.

Similiter Eduense concilium nihilominus Romanae
sedis auctoritate subnixum abbatum et monachorum
in talibus praesumptionem cohibet, dicens:
Ut nullus abbas vel monachus canonicos, ut
regulares, a proposito professionis canonicae revocare,
atque ad monasticum habitum trahendo suscipere,
ut monachi fiant, praesumat, quandiu ordinis
sui Ecclesiam invenire quiverint, in qua regulariter
et canonice vivendo Deo servire et animam
suam salvare possint, quod si temerario ausu
id agere attentaverint, anathematis vinculo obligentur.
Et haec Patrum dicta cum auctoritatis et rationis
pondere prolata tam monachorum praesumptioni

reprimendae, quam nostrorum, ne omni
vento doctrinae circumferantur [(Ephes. IV)] , insolentiae
cohibendae poterant sufficere; si non illos propriae
excellentiae amor: istos autem novitatis experiendae
stulta cupiditas vehementius perurgeret, in
quo simul et Dominici mandati transgressores inveniuntur,
hoc praecipientis suis, ne de domo in
domum transeant, sed in quamcunque intraverint,
ut in ea maneant praecepit [(Luc. X)] .
CAPUT XXVII. De temperantia abstinentiae.
Et quidem apud homines pannosa braccisque ac
pelliceis spoliata et in rustico desudans opere sanctitas
forsitan pretiosior est, quod neque Dominicos,

neque natalitios apostolorum dies ab austeritate
jejuniorum excipiat; sed mihi et cuilibet sanum
sapienti pro minimo est, ut ab hominibus judicemur,
aut ab humano die. Sed neque nos ipsos judicamus,
quin potius et in Domino gloriamur, et
gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae [(II Cor. I)] ,
qui a fermento Herodis et Pharisaeorum [(Marc. VIII)] ,
juxta divinissimum Domini
praeceptum, hinc flagitia, hinc superstitiones declinamus,
quibus pro saliunca ascendet abies, et pro
urtica crescet myrtus [(Isai. LV)]
, dum in locum mundanae
cupiditatis, in fluvio rerum transeuntium radices
figentis, divina contemplatio et coelestis conversatio
succedit, et novitius fervor intemperatam
abstinentiam commutat, ut neque fuga necessaria

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.