PL 188, col. 1112
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
nostro ad suum ordinem transfugas improbat, et
Pater Nortbertus lanearum tunicarum in clero inductor,
idem ipse suae institutionis postmodum exstitit
improbator. Etenim cum esset junior cingebat
se, et ambulabat ubi volebat [(Joan. XXI)] , sicque
per novitium fervorem et juvenilis animi robur
in illam simulationem adductus est. Cum autem
senuisset, jam factus etiam archiepiscopus Ecclesiae,
cedens auctoritati simul et antiquae consuetudini,
tanquam cinctus ab alio, tunicas ipse lineas
recepit, simul et suis qui sibi parentes erant, discipulis,
ut eis vestirentur, praecepit, volens hoc
ipsum in toto suae institutionis clero effecisse: sed
praeventus est morte et a multis recepta consuetudo
subito auferri non potuit. Et de his
hactenus.
CAPUT XXX. De mystica consanguinitate duorum ordinum.
Interim vero et hujus verbi quoddam mihi elucere
vestigium videtur, quod in Apocalypsi Joannis
a Domino praedictum est: Et dabo, inquit, duobus
testibus meis, et prophetabuntur diebus mille ducentis
sexaginta amicti sacco [(Apoc. XI)]
. Etenim cum in
duobus testibus recte martyres et confessores intelligantur,
non inconvenienter etiam hi duo ordines
clericorum videlicet et monachorum per eos
valent intelligi, quibus etiam nostro in tempore per
datam divinitus sapientiam os ad prophetandum et
praedicandum mysterium Dei resolutum est, et quidem
diebus mille ducentis sexaginta, id est in illo
tempore, Antichristi abundante iniquitate. Quam
videlicet iniquitatis abundantiam ille numerus
superfluus MCCLX significat, de quo non est
modo dicendum per singula; prophetantur vero et
amicti sunt sacco, id est in omnimoda poenitentiae
humiliatione, quam etiam in habitu foris humili et
abjecto praeferunt tam clerici quam monachi griseis
et nigris, laneis et lineis vestibus suis non nitor
aut mollities, sed quod necessitati cum honestate
sufficiat, requiritur. Hoc videlicet eis in commune
procurantibus, ne sit notabilis habitus
eorum.
Sed cuiquam fortasse videatur, quod ordo canonicus
in ordine monastico sequacior sit. Quod mirum
non est. Nonnulla enim inter utrumque ordinem
professionis ac testimonii differentia est.
CAPUT XXXI. Monachus mortis Dominicae testis est.
Siquidem ordo monasticus in habitu lugubri se
ipsum mundo mortificans mortem nobis Christi, et
qualiter ei cum vitiis et concupiscentiis mori debeamus,
denuntiat.
CAPUT XXXII. Canonicus habitus resurrectionis testis est.
Ordo vero clericalis in habitu candido cum angelo
testis resurrectionis Christi praefulget, nimirum
qualiter Christo consurgentes in novitate vitae ambulare
debeamus, insinuans.
Objicitur etiam forsitan nobis ab imperitis propter