PL 188, col. 1114

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

brevi illo ad monumentum cursu, sed toto
vitae suae processu. Currebant simul unus in juvenili
corpore ac mente alacrior, alter aetatis gravitate
constantior. Currebant simul, nec qui unus alium
praecurrit, ideo se illi praetulit, sed tanquam seniori
agnoscendorum mysteriorum prioratum dependit.
Etenim cum venisset prior ad monumentum, non
tamen introivit, sed visis linteaminibus foris stetit;
Petrus vero sequens eum et veniens ad monumentum
prior introivit.
CAPUT XXXV. Allegorice exponitur.
Currunt et in quolibet viro simul intentio et
actio, una pulchrior et amabilior, altera patientior
et fecundior; una videndo vacans verbo, altera devota

ministerio. Currunt simul; neque enim, quae
intentio praecurrit ministerium verbi, ideo dignior
judicanda est. Nam saepe in ministerio verbi arcana
revelantur, quae ante ministerium, cum sola fuisset
theoria, occulta latuerunt, quod est, Petrum introiisse
priorem in monumentum, unde est illud: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum
dat parvulis
[(Psal. CXVIII)]
. Neque vero sicut pars
Mariae parti Marthae a Domino praelata est, ita etiam
de intentione et ministerio verbi aestimandum est,
ut dignior ministerio, intentio sit; alioquin Petrus
theorice in linteo vase ministerium salvandarum
gentium cognoscens, dignior judicandus esset seipso,
praedicante verbum vitae Cornelio; in quo
magna esset absurditas, praesertim cum non aliud

Petrus in ministerio actionis exsecutus sit, quam
quod eum praecedens visio theorica perdocuit, quae
nescio an signum actionis solum, an etiam efficiens
causa talis actionis exstitit. Sic vero et Mariae audientis
quies, Christi praedicantis officio dignior
habenda videtur. Nec vero plurimum interest inter
Marthae et Christi ministerium; Christi videlicet
verbo vitae animam victuram in aeternum recreantis,
et Marthae carnem morituram pane terreno sustentantis.
Nam Martha ministrans sollicita est,
quia turbatur erga plurima Christo ministrans,
Maria in uno et circa unum, quod solum est necessarium,
versatur [(Luc. X)] . De hoc ministerio suo
ipse ait: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat
[(Luc. XXII)] .
De hujus item ministerii dignitate
Petrus ait: Non est aequum nos relinquere verbum
Dei et ministrare mensis [(Act. VI)]
. De hoc et Lucas
ait in Actibus apostolorum: Ministrantibus et jejunantibus
apostolis, dixit Spiritus sanctus: Segregate
mihi Paulum et Barnabam in opus, etc. [(Act. XIII)] .
Item ipse in principio Evangelii sui: Sicut tradiderunt
nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri
fuerunt verbi [(Luc. I)]
: visionem ministerio verbi
tanquam Joannem Petro consocians.
Sed visio ministerii tempore rationem praecedit,
et Joannes Petro citius currit, atque, ut minus dubites,
intentionem seu visionem, quae prior est in
Joanne, subsequens vero ministerium verbi in Petro
significari, post resurrectionem Domini, dum simul

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.