PL 188, col. 1116

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

nostrum praecurrit, non tamen etiam in dispensatione
mysteriorum Dei prior est.
CAPUT XXXVI. Ordo canonicus mysteria Dei dispensat.
Sed in his sicut Joannes Petro clericali ordini
prioratum dependit, cui in Petro dictum est: Pasce
oves meas [(Joan. XXI)]
. Qui etiam primus cum Petro
sagenam trahens sociis de navi, de ordine videlicet
monastico, quos ad hoc opus aptos agnoverit, induendi
et advocandi habet potestatem ut veniant et
adjuvent eum collaborantes sibi in Evangelio Christi.
Nempe hi ordines, etsi inter se in professionis
proposito et habitus varietate aliquantulum diversi,
non tamen etiam alterutri adversi sunt; sed tanquam
duo cherubim semetipsos fraterna familiaritate

respiciunt, versis vultibus in propitiatorium.
Unde et ipsi utiliter in una persona concurrunt,
dum vel ex clericis proprietatem retinentibus ad
monasticam et coenobitalem perfectionem, relictis
omnibus, convertuntur, vel intra coenobia probatae
scientiae et conversationis viri ad ministerium altaris
admittuntur, aut ad regendas Ecclesias evocantur.
Ex qualibus Gregorius primus et septimus
Romani pontifices praeclara Ecclesiae luminaria exstiterunt,
et nunc Ecclesia in sui Eugenii praesulis
Romani sanctitate gloriatur, aliique plures ex ordine
eodem pontifices et sacerdotes satis utiliter
Ecclesiae per diversa loca et tempora inveniuntur
praefuisse, qui et miraculorum potentia et quod his
minus non est, doctrinae praerogativa claruerunt.

Unde et in Domino Jesu utraque, id est miraculorum
potentia et doctrinae gratia aequaliter in Evangelio
commendata sunt, ubi scriptum est, duo sibi
in via coambulantes dixisse, de Jesu, qui fuit vir
propheta in opere et sermone [(Matth. XXI)] . Item in
Actibus apostolorum: Quia coepit Jesus facere et
docere [(Act. I)]
. Et item ipse Lucas in Evangelio suo
manifestius declarat scribens verba Domini Jesu
dicentis duobus discipulis Joannis: Euntes, dicite
Joanni quae vidistis et audistis, quod caeci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt,
mortui resurgunt [(Luc. VII)]
; ac demum evangelizandi
gratiam miraculorum potentiae coaequans adjunxit,
et quod his non minus est: Pauperes evangelizantur
[(ibid.)] .
Quapropter mirentur, qui volunt in
Martino et Benedicto miraculorum potentiam; ego
non minus mirabor et venerabor, siquidem et testificante
Domine, non minor est in Ambrosio, Hilario
et Augustino cum sanctitate vitae, doctrinae et
eruditionis gratia, qua multi pauperes evangelizati,
et multi caeci in anima illuminati, leprosi mundati,
mortui resuscitati sunt: quae miracula utique
quanto spiritualiora, tanto majora a recte judicantibus
non dubitantur.
Dividit autem et sua dona Deus, ut alius miraculis
clareat, alius sapientiae ac scientiae donis vel doctrinae
eruditione praefulgeat. Et in omnibus his
duo discipuli Petrus, id est ordo canonicus, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.