PL 188, col. 1118
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
Adhuc vero etiam in nostris coenobiis hi duo ordines
canonicorum scilicet et monachorum, Joannes
et Petrus, simul currunt, dum apud nos ex
laicali conversatione homines illiterati relictis omnibus
jugum Christi suscepturi convertuntur, qui
ad ordinem clericatus promoveri nec possunt nec
volunt, sed probabiliter in omni perfectione monastica
degunt, manibus suis operantes et carnem
suam cum vitiis et concupiscentiis in habitu poenitentiali
crucifigentes, qui etiam more monachorum
veste, quae scapularis dicitur, in quibusdam
claustris ad opera succingi consueverunt, ita
ut, in quo quidam gloriari videntur, parum eis de sex
alarum cherubim volatu pro hac parte similitudinis
deesse putetur.
In omnibus his, hi duo, de quibus loquimur, ordines
simul currunt, et juncto gressu combinati
incedunt, sicut item de Petro et de Joanne legitur,
ubi pariter juncti gressu, non alter alterum praecurrendo,
sed juncti ambulando, incesserunt. Unde
scriptum est: Et Joannes cum Petro ascendebat in
templum ad horam orationis nonam [(Act. III)]
, ubi et
claudo illi gressus per eorum verba redditus est,
qui exsiliens continuo et consolidatis basibus ejus
et plantis ambulabat, et intravit cum illis in templum
ambulans et exsiliens, et laudans Deum. Et
revera, ubi sacerdotalis auctoritas, quae in Petro
intelligitur et monastica sanctitas, quae per Joannem
significatur, sive in una congregatione, sive
in una persona juncta sunt, talis coambulatio sine
dubio ad laudem et gloriam Dei proficiet, multisque
imitatoribus erit in salutem. Amen.