PL 188, col. 1121

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

beati, tot electi, tot perfectis tot Spiritu sancto
pleni in illa regula leguntur militasse, quod revera
insani capitis, et membrum diaboli eum indubitanter
constat esse, qui tam laudabili, et tam amplectendo
ordini praesumpserit aliquo detrectare,
est namque vita monastica, suo tenore conservata,
omnino irreprehensibilis, suscipienda, veneranda,
optanda, amplectenda, firmanda, roboranda, conservanda,
et per omnia in coelum, tanquam scala
peccantium et poenitentium sustollenda et erigenda.
Verumtamen absit ut perfectio monachorum
quidquam minuat perfectioni et sanctitati clericorum,
neque enim assentior verbis tuis, frater dulcissime,
quae ad haec collegisti et congessisti, ut

probares vitam monachorum tanquam digniorem
praeferendam esse excellentiae clericorum. Sed antequam
tuae huic opinioni respondeam, pauca duntaxat
volo praemittere, in quibus judicium meum
clarius tibi possit illucescere. Ego nec monachum,
quia monachus est, bonum dico; sed, quia bonus
est, bonum praedico. Ego nec clericum, quia clericus
est, bonum dico; sed, quia bonus est, bonum
dico, et bonum diligo. Ego nec laicum, quia laicus
est, aut bonum aut malum judico; sed, quia bonus
aut malus est, aut tanquam bonum probo, aut tanquam
malum improbo, non enim personarum acceptor est
Deus sed in omni gente, qui timet Deum, et operatur
justitiam, acceptus est illi [(Act. IV)]
, qui etiam, ut
ait Apostolus, vult omnes homines salvos fieri (I Tim.

II). Proinde eratne sapientis, tot monachorum corda
jamdudum a turbine saeculi pacata, scripto commovere,
et in disceptationem evocare, et sicut tu
dicis, pro dignitate monastici ordinis ad debellandum,
ut verum dicam contra neminem frustra exsuscitare?
Puto, si potuisses omnes Aegypti et Mesopotamiae
monachos, Paulos, Antonios, Hilarios,
Macarios, ipsum quoque Patrem, non minus sanctitate,
quam nomine Benedictum, de somno pacis
inutile bellum evocasses, non timens: quod autem
non minime timere debueras, quia si illi viverent, te
utique reprehensibilem esse convincerent, et non solum
tui non essent fautores, verum etiam tuae imperitiae
graves ac districti judices fierent, cum ipsi

praesertim coelestis vitae tanto fuerint digniores,
quanto sub ordine clericali, per quem Ecclesia Dei
regitur, humiliores fuisse inveniuntur. Valde enim
miror qua fronte, quave temeritate illos tuos dicas
esse magistros, te vero illorum discipulum esse glorieris,
cum nec tu ad illos, nec illi ad te quidquam
pertinere videantur, praeter communem Christianitatis
legem, qua omnes unum sumus in Christo.
Illi pannosi, ut verecundiam carnis vix obtegerent,
et asperum frigus utcunque temperarent, contenti
fuerunt, tu autem aliter facis; illi famelici victum
propriis manibus quaeritantes, ligonibus et rastris
incumbebant, tu autem non ita facis; illi egentes,
tu superabundas; illi afflicti, tu consolationem
habes; illi angustiati, tu tranquillam vitam agis;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.