PL 188, col. 1128

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

officio altaris interdixisse, profecto non
hoc fecit auctoritate judicandi, sed utilitate consulendi
tanquam spiritu prophetico praesciens, quod
esset illi male futurum, qui tam salubre tanti viri
praeteriret consilium. Quod autem ex eodem dialogo
subscribis, eum quasdam sorores sanctimoniales
excommunicasse, et ob hoc arbitraris eum hanc
auctoritatem ecclesiasticae censurae habuisse, non
recte considerasti, qui fidelis illam excommunicationis
sententiam non proferendo, sed intentando
intulit; quas etiam sorores postmodum vera auctoritate
sacerdotali, non lege ecclesiastica, utpote
defunctas, sed oblatione, quam pro illis fecit, absolvit;
imo potius a Deo absolutas cognovit et caeteris
indicavit. Ego aliquo tempore, cum essem in

Romana Ecclesia vidi et audivi quemdam abbatem
de Claravalle veste hispidum, macie confectum, dignum
utique Deo virum, non falsum, sed certum
beati Benedicti discipulum ex mandato Romani
pontificis Innocentii II, magni et incomparabilis viri,
inter clericos assidentes verba divinae Scripturae
explanando disserere, quod tamen magis fecit ex
obedientia pontificali quam ex officio sacerdotali.
Praeterea, ut de me quoque non sileam, qui utique
de me ipso tanquam peccator, et sigillum divinae
Scripturae solvere nesciens, humiliter sentire debeo.
Idem S. Rom. Ecclesiae pontifex, dum collectas et
missarum solemnia in Nativitate Dei genitricis Mariae
celebraret, me, qui tunc forte aderam, vocavit,

et ut archidiaconus lecto Evangelio tacuisset, me
in analogium sive ambonem ascendere jussit, ut,
eo etiam praesente, et cunctis ad audiendum avidis,
verbum doctrinae et exhortationis facerem. Quod et
pro modulo meo secundum datam mihi a Deo gratiam
feci, non tam mea, licet essem episcopus, auctoritate,
quam illius, cui me oportuit humiliter in
omnibus obedire. Ergo ne trahenda sint in exemplum
ea, quae fiunt interdum utili dispensatione,
interdum discreta permissione, interdum etiam
speciali jussione adversus ea, quae immobili lege,
et invincibili auctoritate roborantur. Absit!
Perlatum est etiam ad nos, quod tu aliquorum
auribus instillare non timeas, vel etiam interdum
apud aliquos dicere non erubescas, quod canonici

regulares nec parochias tenere, nec curam animarum
in populo dirigere debeant. Quod si verum est,
de prudentia tua vehementissime admiror; quia,
quicunque hoc asserere contendit, cum tamen nullum
sapientem hoc arbitrer sentire, manifestum
est hoc eum facere potius livore canonici ordinis
quam amore veritatis; qui enim recte sapit, omnes
sacerdotes potius ad regularem vitam invitat, quam
regulariter viventes a Dominicarum ovium custodia
penitus removeat, quibus tanto plus displicere
debet aliena malitia, quanto longius discessisse
dignoscuntur a sua, cui tamen tanto securius credenda
correctio vitae alienae, quanto majorem diligentiam
adhibuit corrigendae vitae suae: nequaquam
enim canonico ordini in Ecclesia, sicut olivae plurimum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.