PL 188, col. 1131

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

ita loquitur: Ibant et revertebantur [(Ezech. I)]
;
ibant contemplationi intendendo, revertebantur
actioni inserviendo. Ad eumdem quoque prophetam
Dominus dicit: Egredere in campum, et includere
in medio domus tuae [(Ezech. III)]
. Quid est egredi in
campum, nisi ad praedicandum populo in medium
exire? et quid est in medio domus includi, nisi in
ipsa praedicatione mentis custodiam tenere, et tanquam
clausum spiritualiter vitae gaudium intra se
contemplando conservare?
Ecce vides patres priores absque omni ambiguitate
interdum contemplativam, interdum vero activam
vitam cum omni perfectione tenuisse, unde et
quidam illorum propter crebras visiones secretorum
Dei, quae videbant, et populo vel jam facta, vel futura

praenuntiabant, Videntes appellati sunt. Illi
praecedebant, et in vecte Veteris Testamenti pretiosum
botrum post dorsum gestantes, quamvis non
viderent multa, tamen de ipso figuraliter et cognoverunt
fideliter.
Sed quid putas, isti qui secuti sunt, et in vecte
Novi Testamenti eumdem dulcissimum botrum, jam
in fine saeculorum futurum ante se gesserunt, et
tanquam sequentes coram positum beatis oculis
aspexerunt; quid, inquam, putas, quantum isti noverint,
quantum gaudium habuerint, quanto contemplationis
desiderio flagraverint, quibus etiam
ipse botrus omni divinitatis dulcedine plenus, Dei
scilicet Filius in torculari crucis calcatus aliquando
dixisse legitur: Beati oculi, qui vident quae vos videtis,

multi reges et prophetae voluerunt videre quae
videtis, et non viderunt; et audire quae audilis
et non audierunt [(Matth. XIII)]
, manifeste docens ea
quae illis in figura contingebant, istos revelata jam
facie videre. Proinde idem ipse Dei et hominis Filius
Jesus Christus caput Ecclesiae catholicae, caput
contemplativorum, caput omnium activorum, districtus
judex omnium superborum, amator et conservator
omnium humilium, spiritualis gratiae voluntarius
et benevolus ac spontaneus dator, et datae
gratiae largus et munificus ac sufficiens et copiosus
remunerator, qui operatus est salutem in medio
terrae [(Psal. LXXIII)]
, utrumne tibi videtur fuisse
contemplativus an activus, an potius et contemplativus

ac activus?
Intendat charitas tua, mecum solerter et humiliter
considera, Dominus noster Jesus Christus,
juxta veritatem Evangelii, et tamen secundum tropologiam
satis in Ecclesia notam et usitatam, apud
duas sorores Martham scilicet et Mariam est hospitatus,
quarum altera Martha scilicet dum circa frequens
ministerium satagebat, activam vitam non
inconvenienter significabat; Maria vero dum secus
pedes Domini sedens verbum illius avidissime audiebat,
contemplativam vitam non incongrue figurabat;
de qua etiam, cum Dominus diceret: Maria
optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea [(Luc. X)]
,
nunquid optimam partem intelligi voluit,
comparatione sui ipsius et Marthae, an potius non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.