PL 188, col. 1259

De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

si quis eum subtiliter exploret. Sed quaeri
potest ecquid hoc perpetuum sit, ut omnis forma
perhibeatur invariabilis, alioquin plures videntur
esse invariabiles? Nam et oratio e vera commutat in
falsam, et candor e lucido subobscurus et tenebrosus
sit, et opinio veritatis eadem et mendacii capax
est. At non est ita, sed candorem diei lucidum nihil
aliud est quam stratum candoris ipsum dici lucidum.
Item nec oratio vel opinio contrariis ipsae
sunt obnoxiae, sed verba notae impressionum earum
sunt quae in animo habentur. Verum de his alicubi
dictum est. Essentiale appello quidquid suum rebus
esse confert quacunque compositura junctis atque
conditis, ex majore parte, quod nec abesse quidem
ullo modo potest, ut sensus, ratio, et quae sunt his

similla continens et discretum. Essentiale porro
aliud materiae vicem praefert, aliud formae; quemadmodum
in homine materia corpus est, animus forma.
Quapropter utrumque futurum essentiale est
et animus corpori et rationale homini. Sed haec
in libro Praedicamentis dicato fusius explicata
sunt.
E formis aliae per naturam sunt, aliae per artem;
ratio per naturam est, color et alia quaedam affectio
per artem. Aliquae sunt in quibus ambigitur, per
naturam ortum habeant an per artem, ut effigiatio
sectionum, ubi nulla fit accessio, sed diductio sola
partium. An effigiatio quidem ipsa naturae fertur accepta,
sed ut sensu percipiatur hoc artis opus est.

Nam quod forma partium junctione coalescit sine
dubio consistit per artem, sed haec perspicua, illud
spissius. Nunquid formae illae quae versari dicuntur
in pluribus per naturam existere videantur, an per
artem? Per artem non possunt, cum nulla esse videatur
actio qua possit ad formam in pluribus constitutam
attingere; per naturam non videntur, quod
ea quae per naturam efficiuntur ab aliqua re condita
et creata principium coepere. At vero conditae res
non sunt, nec enim potest ratio ulla reddi quamobrem
sint hujusmodi. An natura est ipsa quae formas
illas molitur, imperspicue videlicet et occulte?
Nam quemadmodum partibus conjunctis pluribus
universitas quaedam consurgit, quae magnitudinem
partis cujusque superat, ita ex singulis quae seorsum

habentur una quaedam forma concipitur quae
omnia illa quasi ambit et praedicatione sua transilit;
quo fit ut universalitas a natura constet, quippe
quae prodeat a singulis, et ipsa (sic dixerim) singularitas
conditurae pariter incedat atque congruat. Si
quis vero diligenti subtilitate id exigat, inveniet
quemadmodum natura vires suas exercet in actionibus
clam nobis, ita et conditorem naturae suas in
ipsa natura promere, id quod ex operibus cognoscitur,
quandoquidem naturam ipse numero certo
sanxit. Hactenus de his, namque alterius instituti
sunt. Forma quaedam in subjecto est, et de subjecto
praedicatur: ut scientia, quae tum in subjecto
collocatur anima; tum de subjecto praedicatur,
grammatica. Quaedam in subjecto est quidem, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.