PL 188, col. 1263

De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

quasi nata de praesenti, ut: Disputaturus, vel non
disputaturus est crastino die Callias; nam verbum
disputaturus actionem futuram significat, cujus
tamen nihil aliud adhuc est in re.
Distant quando et ubi, quod in quacunque re
tempus ipsum vel est, vel fuit, vel erit, in ea quoque
suum quando vel est, vel fuit, vel erit, ab eo
tempore profectum videlicet ad quod quidque seorsum
respondet. Illud autem quando quod in rebus
quae sunt spectatur, semper cum ipso praesenti
momento est, et utrumque in eodem subjecto constat.
Sed illa quando quae ortum habent a tempore
praeterito et futuro nunquam simul cum futuro vel
praeterito suo sunt. At ipsum ubi et locus a quo sit
ipsum ubi, nunquam in eodem subjecto constant,

quandoquidem ipsum ubi positum est in eo quod
circumscriptum et comprehensum est a loco; sed
locus in eo quod circumscribit et comprehendit.
Quando natum ex praeterito differt ab eo quod nascitur
ex futuro; quod natum ex praeterito posterius
est futuro; natum ex futuro prius est praeterito.
Quod si unum et idem quando coeperis, invenies
ipsum protinus a futuro fluere, deinceps ab instanti,
postremum a praeterito, quemadmodum
tempus ipsum primo est futurum, deinde praesens,
ultimo praeteritum. Sicut porro tempus aliud simplex
est atque punctum, aliud compositum atque
fusum (simplex est quod simplicem actionem, cujus
comes assidet, metitur; compositum, quod compositam);

ita aliud quando simplex est ut in puncto
esse vel momento; aliud compositum ut esse in
hora, die, mense, anno, similibus. Jam quemadmodum
partes ipsae temporis nunquam morantur, ita
et partes ipsius quando continenter et perpetuo
labuntur. Nam quando genitum a praeterito religatur
et nectitur ad instantiam cum eo quando quod
a futuro gignitur. Caeterum inter quando et tempus
interest quod aliquot per tempora mensurari possunt,
ut hornum et anniculum, bimum, trimum.
Eodem pacto motus aliquis multus esse dicitur
quasi multo tempore perstet. Sed per ipsa quando
nihil mensurari contingit, etiamsi res aliquae dicuntur
vel esse, vel fuisse vel fore aliquando; prout
ipsa quando in rebus, quarum assecla tempus et

comes est, evariat. Ipsum quando non accipit plus
et minus, quia nec annus ipse, nec anniculus magis
annus esse posse, vel magis anniculus, videtur.
Item nec annus anno, nec anniculus anniculo plus
minusve dici potest. Sed nec contraria quoque
recipit quando, quippe quod unum et idem quando,
quemadmodum diximus e futuro, praesenti, praeterito
proficiscitur; neque fieri potest ut idem insecabile
contraria duo capiat quae praedicentur de
ipso. Jam contraria quae sunt in eodem simul haberi
strato non possunt. At omnia tria quando,
conjuncti exacti consequentis, in eodem constare
pariter atque simul intelliguntur. Eamdem enim
rem quae superstes modo sit et stetisse retro et inposterum
staturam esse verum est. At contraria

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.