PL 188, col. 1265

De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

eamdem vocem esse quae sentiatur, sed diversas et
invicem spiritualiter se gignentes et exprimentes.
Ita concedi potest aliquam esse vocem ab animali
non editam, nam ea quae spiritualiter resultat et
ad primae similitudinem effingitur, animalis vox non
est, quippe quae ab animali non eliditur. Alioquin
vox omnis ab animali promitur; quis enim unquam
vocem percepit ullam in animalium silentio? et
proinde voces animalis esse perhibentur, quae videlicet
ex ore ipsius prodeunt; ita vox ad multos
unius utique, sed non una pertinebit. Ubi aliud
simplex, aliud compositum. Simplex ex simplici
loco nascitur; compositum ex composito. Locus
simplex initium et origo continuorum est; compositus
is est, qui finitur ab Aristotele, cujus partes

ad eumdem terminum junguntur, ad quem partes
ipsae corporis junctae sunt; corporis vero partes
ad punctum loci coeunt. Ita loci particulae particulas
corporis includunt, loca enim simplicia minime
corpus obtinent. Quocirca neque locus ullus sine
suo corpore, neque corpus ullum sine loco futurum
est. Sed revocat hoc in dubium postrema coeli
facies extra quam nihil est. Haec vero dici potest
quod ipsa sibi locus sit, ut veteres exploratum
fecere, quando id quod ambitur alterum et disjunctum
ab eo est quod ambit. Quare si globum illum
extimum concessuri sumus in loco esse, diffiteri
non poterimus quin aliquod praeterea corpus sit,
in quo coeli facies extrema coerceatur; at enim praeterea

nihil est, igitur nec in loco facies illa fuerit.
Sed super his decernere, cum imperspicuum est,
tum infrequens et utique contra sensum. Ipsum
ubi nec remitti, nec intendi potest. Non enim dici
potest alterum altero plus minusve in loco esse,
quanquam majorem vel minorem locum possidens.
Porro plus et minus nec in ipso ubi, nec in quantitate
cernitur; at in qualitate cernitur genus hoc
et contrariis carebit, quia neque locus habet contrarium,
nec enim loco locus contrarius adhiberi potest.
In caeteris quidem ubi nemo dubitat. Illud disceptationem
habet, quod haec duo sursum esse,
deorsum esse, videntur inter se contraria; nam ea
quae in summo agunt ab iis quae in imo sunt distare
plurimum noscuntur, sicut et locus supernus ab inferno.

Et eam ob rem illa duo ibi, sursum esse, deorsum
esse, quemadmodum ipsa loca, periclitantur
esse contraria. Caeterum qui contraria ea faceret, is
in eodem subjecto contraria statueret. Nam haec
quae dico, sursum esse, deorsum esse in eodem haberi
possunt; eadem enim res et sursum et deorsum
esse dicitur, tamen non ad idem relata ut minae
turrium comparatae ad nos sursum sunt, ad coeli faciem
deorsum. Item futurum est ut idem ipsum sibi
contrarium fiat. Si enim potest idem et sursum et
deorsum esse, protinus quam ponuntur haec inter se
contraria, idem ipsum sibi contrarium efficitur. Per
haec quae dicta sunt, id quod est in loco esse, liberum
a contrariis asseritur.
Positus est collocatio quaedam partium et ea

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.