PL 188, col. 1276
Epistolae (Hugo Metellus), J. P. Migne
quem non nostis noveritis, et cum didiceritis, non
ad judicium percipiatis. Qui enim manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat et bibit. » Ne arbitreris
hoc eum dixisse de pane altaris sanctificato,
sed de corpore Christi vero. Si enim panis tantum
esset, quis panem non cognosceret? Cur panis dicitur,
et non omnes illum nosse. Sed sine dubio in
specie panis corpus Christi esse intellexit, et ideo
indigne sumentes ad judicium sumere dixit.
Redi ad te, frater, redi, revoca animum tuum
in regionem longinquam peregre profectum; noli
comedere siliquas porcorum, noli comedere quisquilias
frumenti. Nonne vides mane sole oriente
primum illuminari montes, postmodum valles. Nonne
vides religiosos viros et magni nominis doctores in
hac sententia stare, in hac fide perstare, panem
altaris sanctificatum, non jam panem, sed vinum
corpus Christi esse? Quod si verum est, imo quia
verum est pro fide Petri sustentanda Christum Patrem
rogasse; et si verum est, imo quia verum est,
fidem Petri de corpore et sanguine Domini ab eo
derivatam usque ad tempora nostra per successiones
apostolicorum virorum manasse intemeratam;
quia, inquam, verum est, cessa ab errore
tuo, imo horrore, et festina fidem Petri, fidem sedis
Romanae excrustatam per te in te reformare, et te
matri Ecclesiae counire. Sanctorum Patrum sedis
Romanae super hac fide plurima exempla possem in
medium adducere; sed quia in alia epistola tibi
notificanda coadunavi, et congregavi, supersedendum
hic existimavi.