PL 188, col. 624

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

substitit, et praefato barone indicante, quod et qui
fuerant proditores, agnovit.
Delusis itaque sicariis, qui regem occidere moliti
sunt, armatae phalanges prospere loca insidiarum
pertransierunt, et munitissimum castrum, quod
Babbenburg dicitur, obsederunt. Et quoniam illa
munitio inexpugnabilis erat, quia inacessibilis videbatur
propter paludes et aquas, et alia quaedam
itinerantibus contraria, quibus ambiebatur, rex
novam munitionem ad defensionem provinciae, et
coarctationem hostium construxit, et militibus,
armis ac victualibus implevit. Conscii autem perfidiae
et fautores eorum, detegi verentes, conticuerunt,
et metu exsangues, quia conatus suos nihil
valere perpenderunt, regiis cohortibus immisti,

ejus servitium, cujus exitum optaverant, prompte
aggressi sunt. Interea, dum rex in armis cum agminibus
suis ad bellum promptus constaret, et
chiliarchos ac centuriones, aliosque proceres Albionis,
cum subditis sibi plebibus, operi novae munitionis
indesinenter insistere compelleret, Rodbertus
de propugnaculis suis contrarium sibi opus
moestus conspiciebat, et complices suos alta voce
nominatim compellebat, ac ut jusjurandum de proditionis
societate conservarent, palam commonebat.
Rex autem, cum fidelibus suis haec audiens,
ridebat, et conscia reatus publicati mens conscios
et participes timore et verecundia torquebat. Rege
autem ad sua prospere remeante, et de moderamine
regni cum suis amicis solerter tractante,

Rodbertus, longae obsidionis taedio nauseatus, noctu
exsilivit, et de castro in castrum migrare volens,
in manus inimicorum incidit. Captus itaque a satellitibus
regis, Rodbertus finem belli fecit, et fere
XXX annis in vinculis vixit, ibique, scelerum suorum
poenas luens, consenuit. Mathildis, vero uxor
ejus, quae cum eo vix unquam laeta fuerat, quia in
articulo perturbationis desponsata fuerat, et inter
bellicas clades tribus tantum mensibus cum tremore
viri toro incubuerat, maritali consolatione cito caruit,
multisque moeroribus afflicta, diu gemuit.
Vir ejus, ut dictum est, in carcere vivebat. Nec
ipsa, eo vivente, secundum legem Dei, alteri nubere
legitime valebat. Tandem, permissu Paschalis

papae, cui res, a curiosis enucleata, patuit, post
multos dies Nigellus de Albineio ipsam uxorem accepit,
et pro favore nobilium parentum ejus, aliquandiu
honorifice tenuit. Verum, defuncto Gisleberto
de Aquila, fratre ejus, vafer occasionem divortii
exquisivit, eamque, quia consanguinei sui
conjux fuerat, repudiavit, et Gundream, sororem
Hugonis de Gornaco, uxorem duxit. Morellus
autem, domino suo vinculis indissolubiter injecto,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.