PL 189, col. 1308

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

imitantes diligentiam, qui pauca loqui et multa
facere consueverunt, raro vestrae celsitudini studium
ac devotionem nostram circa vos et sacrosanctam
matrem nostram Romanam Ecclesiam praedicamus,
cum tamen quotidiana et assidua instantia
sedulum ad beati Petri et vestram fidelitatem servitium
exhibere non cessemus, quod, praestante
Domino, vestrae beatitudini per alias excellentes
personas notum fore non dubitamus. Si quid vero
de rebus quae ad vos pertinent apud inclytum filium
vestrum dominum nostrum regem Romanorum
finaliter esset deliberatum, nos absque morae
prolixioris interpositione seu per personam nostram
seu per scripta nostra vobis intimare diligenter
curavissemus, quod etiam, cum factum fuerit,

perficere maturabimus. Certa etiam sit vestra beatitudo
quod, in quantum valet nostra mediocritas
et in quantum divina clementia nobis apud serenissimum
principem gratiae et facultatis indulsit,
mentem ipsius, et verba et omne opus ad dilectionem
et reverentiam vestrae personae et honorem
sanctae matris suae Romanae Ecclesiae, cui a Deo
defensor ordinatus existit, mansuefacere et inclinare
non desistimus. Cum haec Spirae in curia domini
regis scriberemus, repente nuntiatum est nobis
quod Guelfo captus et Godeboldus et multi de
militibus ejus in praelio cecidissent, dimicante contra
eum inclyto filio vestro juniore rege domini
nostri regis filio, per quod confidimus complanatas
esse omnes difficultates quae videbantur obsistere

ad introitum domini regis in Italiam.
EPISTOLA CCXIX. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Mittit ad eum legatos, rogatque Eilulfum abbatem monasterii Morbacensis ab eo confirmari, et Ottonem clericum absolvi. [(Anno 1150.)]
Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO, sanctae
Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS
Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem
per omnia dilectionem et debitam in Domino
reverentiam.
Postquam, Deo propitio nostram fragilitatem
moderante, ab expeditione Jerosolymitana reversi
fuimus, etc. Vide in Eugenio papa III, ad an. 1153,

inter variorum epistolas ad ipsum.
EPISTOLA CCXX. WIBALDI ABBATIS AD H. SOROREM SUAM. Gratulatur ei de sua in abbatissam Gerigesheimensis parthenonis electione. [(Anno 1150.)]
Frater WIBALDUS Dei gratia dictus abbas, dilectae
sorori suae H. abbatissae de Gerigesheim, benedictionem
et vitam usque in saeculum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.