PL 189, col. 1314
Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne
eum intime noverant, plurimum laudatur, et non
solum absens sed etiam ignorans electus est, et
valde invitus et plurimum renitens hoc onus subire
compulsus est, adhortante satis domino nostro rege,
et bona sibi promittente, et quodammodo cogente.
Nostra quoque parvitas vestram celsitudinem
intime rogare ausu sanctae charitatis praesumit,
ut sanare dignemini contritos Fuldenses, et alligare
contritiones eorum, et per vestrae benedictionis manum,
quae sola potest medelam praestare languoribus,
opus quod circa praedictam personam inchoatum
est, confirmetis. Hoc quoque sublimitati vestrae
indicare studuimus, quod ea die apud Fuldam eramus,
quando omnes Fuldenses fratres regulariter
et humiliter eidem electo suo subjectionem et obedientiam
promiserunt. Salvum vos et incolumem
ac regimen catholicae Ecclesiae Deus omnipotens
custodiat.
EPISTOLA CCXXVIII. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. Injunctam sibi ad papam legationem explere prohibitus, aliquas ei mittit per subrogatum legatum petitiones pro Corbeiensi monasterio. [(Anno 1150.)]
Dilectissimo Patri suo et domino EUGENIO uni et
universali papae, frater WIBALDUS Dei et vestra gratia
id quod est in Ecclesia catholica, seipsum et sua
universa.
Venimus ad curiam gloriosi filii vestri Conradi
Romanorum regis in vigilia Nativitatis Domini, et
permansimus in ea continue usque ad feriam quintam
hebdomadae paschalis, sub ea exspectatione,
ut nos et cancellarium suum ad vestrae sublimitatis
praesentiam, sicut jamdudum condixerat et vestrae
quoque magnitudini significaverat, transmitteret.
In quo temporis spatio die et nocte id efficere studiose
sategimus, ut animum ipsius ad dilectionem
et reverentiam vestrae personae, ad defensionem sacrosanctae
matris nostrae Romanae Ecclesiae et omnium
Ecclesiarum fortiter accenderemus. In quo
studii exercitio non solum conscientiae nostrae testimonium
habemus, sed et fidelium vestrorum et
aliorum quorumdam, qui tempora libenter accusantes
bonis solent detrahere et discordias seminare.
Sed intervenientibus quibusdam magnis regni
negotiis, neque persona nostra neque cancellario
suo carere voluit, cum tamen nos ad monasterium
nostrum usque ad futuram autumni temperiem redire
aegre permiserit. Interim misit magistrum Henricum
curiae suae notarium, virum sapientem et probum,
et vobis omnino fidelissimum, quem ut honeste
suscipiatis et efficaciter ac celeriter dimittatis, ex
abundanti credimus esse, vestram super hoc prudentiam
et benignitatem submonere. Venissemus ad
vos desideranter non solum pro honore et utilitate
Dei et imperii Romani, verum etiam ut faciem vestram,
quam sicut vultum angeli intuemur, cernere
mereremur, et humili sermone quaedam excellentiae
vestrae suggereremus, quae scriptis committere