PL 189, col. 1321

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

gradibus dormitorii superioribus, introitu necessariorum
communium, muris pomerii novi non neglectis,
mulieris quae in modico totum jactavit in
gazophylacium formam sectans. Verumtamen lecythus
olei et hydria farinae et charitatis et obedientiae
non imminuitur. Nunc quia non in modico
restruxistis muros Stabulenses, curandum summopere
est, ut aedificentur muri Jerusalem. De statu
vestri loci, propter prolixitatem, fratri vestro et nostro
praesentium latori secundum opportunitatem
temporis digna relatu vobis indicanda reliqui. Cujus
studium in filio fratris sui collaudans, ut voluntatem
ejus super hoc impleatis, oro, quia in hoc
ordinat charitatem in eo, cujus ordinatione perseverat
dies: et cum tempus est, operandum est bonum

ad omnes, maxime ad domesticos, ut domestici
fiant tam fidei quam ordinis et sortis Jesu
Christi. Unde ego gratias multiplices agens, vobis
pro innumeris beneficiis vestris, quoniam non unam
benedictionem . . . . . . ..
. . . . . . et propinquiori
cognato meo novenni praebendam et locum
apud nos concedatis. Nam etsi non possum, Dei
erit retribuere, si ei via et janua fueritis veniendi
ad hoc, ut passionibus Christi in monasterio sub
habitu monachico per patientiam participet. Frater
vester de causa hac fungetur pro me, vestrum est
ut respiciatis sperantem in vobis, et manum clementiae
porrigatis cum fiducia supplicanti. Valete.
EPISTOLA CCXXXVII. STABULENSIUM MONACHORUM AD WIBALDUM ABBATEM. Orant ut, si fieri possit, ad eos redeat, ut apud regem promoveat querimoniam de Hengebach. [(Anno 1151.)]

Reverendo in Christo Patri suo et domino WIBALDO
Stabulensi venerabili abbati, humilis sub eo
eodem in loco grex Christo militans, debitae subjectionis
et dilectionis reverentiam.
Licet Pater hoc tempore solito rarius vobis nostra
scripserit universitas, tamen non ideo minori charitatis
ardore circa vestri amorem accendimur, cum
toties vos nobis esse praesentem aestimemus, quoties
pietatis vestrae studia circa nos et locum nostrum

consideramus. Inde est quod salutis vestrae
prosperitatem semper optamus, optando desideramus,
desiderando exoramus. Salutantes itaque paternitatem
vestram, devotissime rogamus, ut si
salva gratia domini nostri regis obtineri potest, ad
nos redire non abnuatis, quia tam in interiorum cura
et ordinatione, quam in exteriorum providentia
Ecclesiae vestrae ac filiis vestris necessaria et utilis
praesentia vestra esset. Interim autem supplicamus,
ut querimoniam nostram quam domino regi pro illis
de Hengebach transmisimus promovere dignemini;
quia nisi districte super ea, quae jam secundo
adversum vos et Ecclesiam nostram perpetraverunt,
coerceantur, adhuc graviora committere non
timebunt. Caeterum ne animum vestrum majoribus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.