PL 189, col. 1336
Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne
notitia, et probitatis et industriae vestrae
multis argumentis nobis probata experientia, ita
animum nostrum vestrae fraternitati reddidit affabilem
et benignum, ut sim ego unus, quo cum
omnia ut vobiscum tutissime loqui possitis, vel si
quid est, quod constitutae inter nos amicitiae vel
brevitate temporis, vel non adhibita hucusque verborum
sponsione, videatur deesse, id sine dubio
suppleri credatis fervore dilectionis et indissolubili
vinculo charitatis. Affectuosam vero sollicitudinem,
quam erga matrem vestram sanctam Romanam
Ecclesiam usque modo vos habuisse et
assidue habere litterarum vestrarum series nobis
manifeste declarat, debito benignitatis favore
laudamus, et filialem devotionem vestram solito
pietatis officio matri vestrae sanctae Romanae Ecclesiae
subsidiaria ferre obsequia vera in Domino charitate
rogamus. Illud vero quod a domino Conrado
serenissimo rege per quasdam religiosas personas
praequisitum fuisse significastis, sciatis de domini
papae voluntate vel conscientia nullatenus processisse,
praesertim cum sciamus hominem illum, de
quo mentionem fecistis, nihil honorificentiae regii
culminis exhibiturum nisi adventum regium
in Tuscia vel in Romania jam certo certius persentiret,
nec Romanae Ecclesiae expediret, ut ea
exclusa tales personae super tanto negotio convenirent.
Sed si ad partes Italiae, regium culmen
divina providentia traxerit, tunc sancta Romana
Ecclesia commode et honeste se interponere poterit,
et domino nostro regi Conrado preces et
quasi violentiam inferendo, illum vero minis et
terroribus conveniendo, quidquid pium, quidquid
sanctum, quidquid regiae magnificentiae dignissimum
fuerit, sine ulla dubitatione poterit terminari.
EPISTOLA CCLX. WIBALDI ABBATIS AD CONRADUM IMPERATOREM. Excusat se a suscipienda propriis sumptibus legatione Romana. [(Anno 1151.)]
Inclyto triumphatori domino suo CONRADO, Dei
gratia glorioso Romanorum imperatori augusto,
frater WIBALDUS eadem gratia id quod est in Ecclesia
catholica, salutem in eo qui dat salutem regibus.
Venit ad nos Corbeiam capellanus vester Heripertus
cum vestrae dignationis litteris, quae hoc
continebant, quatenus in Nativitate sanctae Mariae
Nuremberch, ad vestrae celsitudinis praesentiam veniremus
ita expediti et parati, ut cum cancellario
vestro legationem vestram ad dominum papam et
ad urbem perferremus. Et licet nos multas injurias
et gravia damna non solum toto praeterito anno, sed
etiam ad praesens in contumeliam regni et nostram
sustineremus, tamen jussionibus vestris tam ex debito,
quam ex devotione obtemperare studuimus, et
in vigilia beati Laurentii de Corbeiensi monasterio
egressi, magnis itineribus versus Ecclesiam Stabulensem