PL 189, col. 183
Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
de sublimi sublimiorem fecit, coepisti quidem esse
propinquior loco, sed utinam nequaquam disjunctior
animo! Quod me dixisse minime miretur,
quam in te veneror sapientia tua, quoniam non
ex affectu conquerentis, sed ex cautela locutus
sum praemonentis. Licet enim prudentiam tuam
non facile moveri quibuslibet susurrationibus noverim,
neque te arundinea mobilitate circumferri
sciam, tamen quia scriptum est: Corrumpunt mores
bonos colloquia mala [(I Cor. XV)]
, et versu,
qui jam in proverbium versus est, dicitur:
Unda cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo, praecavendum tibi arbitror, ne labiis iniquis et
linguae dolosae insibilationibus, quibus frequenter
inquietaris, aurem non dico corporis, quod aliquando
non agere non potes, sed aurem cordis,
quod semper potes, inconsiderate accommodes.
Fraudulento quippe obsequio saepe tales corda
dominorum sollicitando circumveniunt, et consulentis
specie deterius inimicis famulando inimicantur.
Deterius plane inimicis, quia ut optime
novit sapientia tua, multo facilius externus quam
internus, multo levius remotus quam admotus,
longe promptius atrox quam blandus hostis vitatur.
Illius namque tantominus potest nocere crudelitas,
quanto minus ei praebetur credulitas. At
istius tanto magis nocet tecta saevitia, quanto major
saeviendi sub amoris velamine ei datur licentia.
Haec ideo dicere volui, ut charissimi mei erga mutui
amoris custodiam fieret solertior diligentia:
nec eam a proposito suo revocare posset cujuslibet
detractoris invidentia. Si enim verum est quod
Apostolus ait: Charitas nunquam excidit [(I Cor.
XIII)]
; et illud quod in Cantico canticorum legitur: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem,
nec flumina obruent illam
[(Can. VIII)]
: et inter nos
hanc hucusque constat charitatem fuisse, certum
est quia nec excidendo lapsum incurrere poterit,
nec multitudine aquarum, hoc est hominum mala
immurmurantium, flamma ejus exstingui, nec instantia
quorumlibet velut forti fluminis violentia