PL 189, col. 186
Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
Phinees, Eliae, et Jesu Christi quorum
unus luxuriantes gladio peremit [(Num. XXV)] : alius
superbos coelesti igne exussit [(III Reg. XVIII)] ;
tertius avaros flagello de templo ejecit [(Matth. XXI)] .
Haec sunt certe tria illa quae Joannes apostolus in
Epistola sua commemorat. Omne, ait, quod est in
mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et ambitio saeculi [(I Joan. II)] . Quae licet
secundum hanc apostolicam vocem, totum mundum
communi peste infecerint in patriarchatu tamen
tuo, sed maxime in provincia, sive in propria,
quod magis tibi timendum est, dioecesi, quasi specialem
sibi sedem visa sunt constituisse, atque innumerabiles
lethali morbo occupasse. Sed quid
ego de militibus, quid de popularibus referam,
cum videam clericos, et, quod mihi gravius est,
nostri, hoc est, monastici ordinis viros, propositi
sui oblitos, etiam laicis inhiantius, quae reliquisse
videbantur rursus appetere, a tabernaculo Dei et
a Moyse ductore ad Pharaonem et Aegyptum redisse:
ea quae vomuerant, ut immundissimos canes
avidissime resorbuisse; et qui ut aurum in
domo Dei fulgere debuerant, ut vile lutum se per
omnes plateas omnium pedibus conculcandos prostravisse?
Nonne de talibus Jeremias lamentari
cogitur, et dicere: Quomodo obscuratum est aurum,
mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii,
in capite omnium platearum? [(Thren. IV)]
. Et
item: Filii Sion inclyti et amicti auro primo
quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum
figuli? [(ibid.)]
Hoc plane fere de universis provinciae tibi a Deo
commissae monachis ac monasteriis loquor, qui ut
salva gratia bonorum, qui inter eos commorantur,
dixerim, se dicunt monachos esse, et non sunt, sed
sunt synagoga Satanae [(Apoc. II)] . Quid enim illi sibi
de monacho, praeter nomen et habitum, vindicant?
Ubi enim in eis vel est, vel apparet monachi humilitas?
Ubi charitas? Ubi illa, quae beatos facit, paupertas?
Ideo autem dixi, quae beatos facit, quia ea
paupertate, quae miseros facit, cum summopere ditescere
cupiant, magnopere laborant. Et juste equidem.
Sicut enim inquirentes Dominum non deficiunt
omni bono [(Psal. XXXIII)] , ita relinquentes eum
omni necesse est abundare malo. Dicunt hujusmodi
homines se monachos, hoc est, singulares et unicos
in mundo esse, cum turbis et tumultibus hominum
corde et opere misceantur. Affirmant se apostolica,
hoc est communi vita degere, cum praeter victum
atque vestitum caetera omnia eis communia sint.
Sed magnum, si ecclesia, si refectorio, si dormitorio
communi utantur, ut non corda canentium, sed
ecclesia una sit; non cibi comedentium, sed refectorium