PL 189, col. 530

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Dei adeo alienum fuit a Deo, quantum illud, quo
personaliter homo junctus est Deo? Nam quod coelum,
terra, mare, et quae infra continentur, creata
sunt ab ipso, non fuit alienum opus a Deo. Quod
miracula minora vel maxima, quolibet tempore
facta sunt ab ipso, non fuit alienum opus ab eo.
Quia vero homo infimus summo junctus est Deo,
tunc vere, tunc solum opus illud alienum fuit ab
eo. Hoc est et illud opus, de quo Jeremias: Quousque
deliciis dissolveris, filia vaga? Faciet Dominus
novum super terram [(Jer. XXXI)]
. Quod novum? Quid
enim novum super terram? Ait enim Salomon: Nihil novum super terram, nec valet quisquam dicere:
Ecce hoc recens est
[(Eccle. I)]
. Quod ergo est
hoc novum? Mulier, ait, circumdabit virum (Jer.

XXXI). Hoc si potes, Judaee, Judaice expone. Quo
enim modo potest mulier circumdare virum, ut
novum sit? Si enim manibus vel brachiis, hoc novum
non est. Si infantem, quem gestat utero, circumdare
dicitur corpore materno, nec hoc novum
est. Quolibet modo circumdare posse dicatur femina
virum, prorsus novum non est. Necesse est
tamen, ut vides, si verba prophetica conservantur,
aliquam feminam sic virum circumdare, ut novum
esse possit. Quod quia in usu humano invenire
non praevales, ad divina te oportet confugere. Oportet
te, inquam, ad divina confugere, et eum quem
Virgo de solo Spiritu Dei concipiens Emmanuel,
quem Latinus Nobiscum Deus vocat, id est Deum
factum hominem, virgineo utero circumdans portavit,

mecum pariter confiteri. Ad quid ista? Ut videns
Christianos, cernens ipsos prophetas Dei, hoc
singulare opus Dei, quo Deus propter homines
homo fieri dignatus est, ob sui celsitudinem timere,
admirari, venerari, desinas esse incredulus, cesses
esse blasphemus. Nec retrahat te a fide, nec revocet
a spe salutis tuae quod res magna est, quod
supra te est, quod ineffabilis et incogitabilis est.
Nam sicut a prophetis tuis audis, alienum quidem
fuit opus a Deo, quantum ad diversitatem naturarum
pertinet, Deum hominem fieri; sed non fuit alienum
misereri. Quod enim Deus hominem in se
suscipiendo, hominis misereri deberet, addit verbis
suprascriptis jam dictus propheta, dicens enim:
In medio annorum notum facies
[(Habac. III)]
, adjunxit: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis
[(ibid.)]
.
Cur ergo tibi usque ad incredulitatem mirum est,
si Deus per hominem, quem suscepit, hominis misertus
est? Vide ac recogita quod hoc opus Dei,
tam alienum, tam peregrinum, ab eo non retraxit
magnos illos homines Dei a fide, non coegit ad
blasphemiam; sed sustulit in admiratione, commovit
ad devotionem. Sentiebant illi de majore gratia
magis Deum diligendum, magis glorificandum. Noverant
non inde homines scandalizari debere, unde
magis obnoxii sunt; non inde ad injurias debere
prorumpere, unde magis debitores sunt. Quid enim
deerat laudi divinae, nisi assumptio humilitatis humanae?
Quod enim celsus, quod maximus, quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.