PL 189, col. 658

Epistola de translatione sua (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne · Praefatio (Robertus Retenensis), J. P. Migne

transferri, ac denudatam ad nostrorum notitiam
venire feci, ut quam suspecta et frivola haeresis
esset, sciretur, et aliquis Dei servus ad eam
scripto refellendam sancto inflammante Spiritu incitaretur.
Quod quia, proh dolor! jam pene hujusmodi
studiorum sanctorum ubique in Ecclesia
tepefacto fervore, non est qui faciat (exspectavi
enim diu, et non fuit qui aperiret os, et zelo sanctae
Christianitatis moveret pennam et ganniret);
ego ipse, saltem si magnae occupationes meae permiserint,
quandoque id aggredi, Domino adjuvante,
proposui. Simpliciter tamen, a quocunque
altero melius quam a me deterius, haec fieri gratum

haberem.

semel non oblique tuus perspicax intuitus, quaeso,
dignetur aspicere. Quanquam enim in effragili fulcitum
ingeniolo plura praecesserunt incommoda,
tum hinc eloquii penuria, illinc scientiae tenuitas,
tum id quod ad nil agendum est efficacius, socordiae
videlicet negligentiaeque mater desperatio, multiplex
ob translationis nostrae vilem et dissolubilem
ac incompaginatam materiam, pro sui modo prorsus,
Arabico tantum semoto velamine, tuae majestati
praebendam, non minus tamen obnixe tuum
obsequium aggressus sum, confisus nil effectu
quassari, quo tuum votum igne divino plenum
aspirat. Lapides igitur et ligna, ut tuum deinde
pulcherrrimum, et commodissimum aedificium coagmentatum
et indissolubile surgat, nil excerpens,

nil sensibiliter, nisi propter intelligentiam tantum,
alterans, attuli, Machumetique fumum, ad ipsius
tuis follibus exstinctum, et puteum ad illius exhaustum
tuo vase, ignisque vestri tuo ventilabro
fomentum atque fervorem, nostrique fontis eductu
tuo discursum, patefeci. Jus igitur exigit ut hostium
castrum, imo caveam delendo, puteum exsiccando,
cum tu sis dextra mundi pars optima, cos religionis
acutissima, charitatis manus largiflua, tuorum
munimen corrobores, tela diligenter acuas, fontemque
suum fortius emanare, suaeque charitatis
vallum protensius atque capacius efficias. Si quis
me utilitatis et incompositionis rerum atque verborum
arguat, licet juste forsan, obsecro tamen, ut
cesset, sciens meum nunquam hic fuisse propositum
floribus venenum tegere, remque vilem et abjiciendam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.