PL 189, col. 724

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Quod si forte inde per cautae inquisitionis vestrae
sapientiam certificari mererer, darem quam possem
operam, ut mortis calix, quem miserrimi hominum
consimilibus miseris propinant, qui jam ex aliqua
parte exhaustus est, per innovatas responsiones
omnino residuis faecibus exhauriretur. Interim, si
placet, epistolam ad utilitatem legentium editam,
et per vos his quibus necesse fuerit tradendam,
sicut tempus et locus se obtulerit, notam facere, ut,
sicut dixi, aut aliquos haereticorum, contra quos
scripta est, corrigere, aut catholicos, pro quibus
scripta est, in his et similibus, cautiores reddere
valeat. Si cui vero eam transcribere placuerit, hanc
etiam minorem epistolam loco praefationis anteponere
non omittat, quia in hac totius illius magni
operis et causa et materia breviter indicantur.
INCIPIT EPISTOLA.

praesagari. Quod in talibus exercitatis animis
vestris non est aliquatenus contemnendum, quia
multo citius rebus pessimis quam optimis incrementa
succedunt, longe facilius et feracius zizania
diaboli quam triticum Dei in ejus agro sese
dilatat. Nec quia semel devictus creditur, velut nil
ultra ausurus hostis pertinax contemnatur, quoniam
secundum poetam,
Victorem a victo superari saepe videmus;
et febrem diuturno medicorum labore ab ipsis
medullis exclusam, acrius irrepsisse, et plerumque
animam extorsisse, parva languentis seu medentis
incuria, saepius experti sumus. Oportet
quidem (quod non docens, sed consulens dico),

adversus multiformes luporum insidias pastoralem
oculum vigilare, et ne in aliquo grex Dominicus
laedatur, irrequieto studio satagere. Sed longe studiosius
morsus ille ab ovili Christi est repellendus,
multo vehementius dens ille belluinus pastorali
baculo conterendus, qui oves ejus non quaerit laniare,
sed jugulare, non crus frangere, sed strangulare.
Haec est illa non qualiscunque laesura, sed
ipsius totius salutis jactura, quam illi prae aliis
incurrunt, qui ab itinere rectae fidei aberrantes,
per devia errorum in barathrum profundae perditionis
ruunt. Si res agitur de adulterio, si de furto,
si de perjurio, si de fraude, si de homicidio, si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.