PL 189, col. 727
Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
de regionibus vestris elapsus, imo vobis prosequentibus
expulsus, ad Narbonensem provinciam
sese contulerit, et quod apud vos in desertis et
villulis cum timore sibilabat, nunc in magnis conventibus
et populosis urbibus audacter praedicat.
Putabam Alpes gelidas, et perpetuis nivibus opertos
scopulos incolis vestris barbariem invexisse,
et dissimilem terris omnibus terram dissimilem
caeteris omnibus populum creavisse. Itaque agrestibus
et indoctis hominum moribus, peregrinum
dogma facilius irrepsisse. Sed hanc opinionem
meam ultima rapidi Rhodani littora, et circumjacens
Tolosae planities, ipsaque urbs vicinis populosior
expurgat, quae adversus falsum dogma
tanto cautior esse debuit, quanto assiduitate
frequentantium populorum, et experientia multiplicium
doctrinarum doctior esse potuit. Suscepit
enim, quod non improperans, sed condolens, non
bonis detrahens, sed malos a malis suis extrahere
cupiens dico; suscepit, inquam, nobilis ex se, ignobilis
ex errore civitas, contra Christum Antichristi
praeambulos, et oblita divini lactis, quo imbuta,
quo enutrita, quo in robur virile provecta est,
aquas furtivas dulciores, et panem absconditum
suaviorem judicavit. Non est recordata, juxta prophetam, dierum adolescentiae suae
[(Thren. I)]
, nec
tantorum testium Christi se fusis cruoribus fidei
Christianae testificantibus acquievit, sed facta est
quasi mulier fastidio augens pretium, quae super
virum suum inducit alienos.
Et, o oves Christi, haeccine de vobis meruit
Pastor vester, qui posuit animam suam pro vobis?
Haeccine de vobis meruit, qui relictis nonaginta
novem ovibus in deserto, venit quaerere et salvum
facere quod perierat? [(Luc. XV.)] Ista de vobis sanguine
suo lucratus est, ut dimisso bono Pastore,
lupis rapaciter vos dissipantibus adhaereatis? Sed
quid ego vos oves nomino, nisi forte ut illos, de
quibus dicitur: Sicut oves in inferno positi sunt,
mors depascet eos? [(Psal. XLVIII.)]
Nam, si vere simplicitas
et obedientia ovium Christi in vobis perseverasset,
a lupis refugeretis, ad Pastorem confugeretis,
impleretur in vobis vox ipsius Pastoris
dicentis: Oves meae vocem meam audiunt, et ego
Dominus agnosco eas, et sequuntur, me et ego vitam
aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non
rapiet eas quisquam de manu mea [(Joan. X)]
. Qui
et de lupis vel mercenariis: Alienum autem non
sequuntur, sed fugiunt ab eo, neque audiunt vocem
alienorum [(ibid.)]
Et, o miseri quicunque estis homines,
qui omni veritate et gravitate vacuati, vanitate
et levitate omnem paleam et stipulam supergressi,
circumferimini omni vento doctrinae [(Ephes. IV)] ,
et ad singula novarum spiramenta aurarum,
nil solidum vel stabile habentes, ut sidera,