PL 189, col. 729

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

salvari. Nam non alterum horum, sed utrumque
pariter salvat. Unde infantes, licet a vobis baptizentur,
quia tamen credere obstante aetate non
possunt, nequaquam salventur. Otiosum igitur et
vanum est, quando eo tempore homines aqua perfunditis,
quo carnem quidem eorum a sordibus
humano pro more abluere, sed animam a peccatis
minime mundare potestis. Nos vero tempus congruum
fidei exspectamus, et hominem postquam
Deum suum agnoscere, et in eum credere paratus
est, non, ut nobis imponitis, rebaptizamus, sed
baptizamus, qui nunquam baptizatus dicendus est
baptismo, quo peccata lavantur, lotus non est.
Responsio contra id quod dicunt haeretici parvulos non posse baptizari.
Et, o dicti homines, insipientibus et indoctis
nunc tandem quod intelligere hactenus non potuerant
exponentes, itane desipuere praeterita saecula,
ut tot millibus parvulorum per mille et eo amplius
annos illusorium baptisma tribuerent, et a Christi
temporibus usque ad vos, non veros et Christianos,
sed phantasticos crearent? Siccine caecatus est orbis
terrarum, tantaque hucusque caligine involutus,
ut ad aperiendos oculos suos, et ad tam diuturnam
noctem illustrandam, post tot Patres, martyres,
pontifices, et universarum Ecclesiarum principes,
vos tandiu exspectarit, et ad corrigendum longum
errorem suum, Petrum de Bruis et Heinricum ejus
asseclam, velut apostolos novissimos elegerit? Itane
usque ad novos saeculi reparatores mundus periit,

et apud filios lucis et veritatis omnia in tenebris
et falsitate gesta sunt, ut cum pene omnes nostrae
aetatis vel memoriae in infantia, baptizati sunt, et
Christianum nomen assumpserint, ac congruo tempore
in diversis gradibus Ecclesiae praelati sint,
nullus episcoporum episcopus, nullus presbyter,
nullus diaconus, nullus clericus, nullus monachus,
nullus, ut sic loquar, ex tam innumerabili numero
saltem Christianus fuerit? Nam qui Christi baptismate
baptizatus non fuit, Christianus non fuit. Si
Christianus non fuit, nec de clero, nec de populo,
nec de Ecclesia esse potuit. Quod si ita est, quanta
absurditas sequatur manifestum est. Cum enim tota
Gallia, Hispania, Germania, Italia, ac universa Europa

a trecentis vel quingentis fere annis nullum
nisi in infantia baptizatum habuerit, nullum Christianum
habuit. Si nullum Christianum habuit, nec
Ecclesiam habuit. Si Ecclesiam non habuit, nec
Christum habuit. Si Christum non habuit, certum
est quia periit. Periere igitur patres nostri,
quia in infantia non potuerunt Christi baptismate
baptizari. Peribimus et nos, qui vivimus, qui residui
sumus, nisi post Christi, etiam Heinrici baptismate
baptizemur. Detrahentur de supernis coelorum
usque ad ima infernorum innumerabiles sancti, quos
in infantia baptizatos, et vita sanctitate, et mundus
testimonio, et divinitas miraculis commendarat. Efficientur
collegae daemonum, qui erant socii angelorum,
et qui jam pro piis laboribus aeternam perceperant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.