PL 189, col. 736

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Hinc ad ejusdem apostoli Pauli, Jacobi, Petri,
Joannis, Judae apostolorum Epistolas vel libros, in
quibus scriptura Novi Testamenti finitur, sermo
transitum faciat, et eas evangelicae ac canonicae dignitatis
congruis auctoritatibus vel rationibus probet.
Et quia Pauli Epistolae non solum majoris voluminis,
sed et sublimioris doctrinae sunt, licet non
sic ordinentur in Canone, in hac tamen nostra disputatione
eas caeteris anteponat. Quod ex praecedenti
libro primum probetur, ut quia ipse jam canonicus
factus est, eas canonicas faciat; et non inferiorem,
sed eamdem prorsus, quam obtinuit, auctoritatem
eis conferat. Sed hoc fortasse clarius ostenditur,
si hujus et illarum verba non dissimilia, sibi
que invicem attestantia, proferantur. Nam, quod in

illo suo libro Lucas de Paulo refert, hoc Paulus in
Epistolis suis, diversis Ecclesiis et populis scribens,
confirmat. Scribit Lucas, ut supra dixi, Pauli persecutiones,
conversionem, praedicationem, miracula,
passiones. Fatetur eadem de se et Paulus, et pene
quidquid de eo evangelici hominis volumen replicat,
idem totum apostolica Scriptura narrat. Et, ut aliqua
ad reliquarum rerum evidentiam testimonia
proferantur, quod Lucas de persecutione ab eo facta
ait: Saulus adhuc spirans minarum et caedis in
discipulos Domini [(Act. IX)]
, et reliqua: hoc Paulus: Qui prius,
inquit, fui blasphemus, et persecutor, et
contumeliosus [(I Tim. I)]
; et item: Non sum dignus
vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei [(II Cor. XV)]
.
Quod Lucas de ejus conversione: Domine,

quid me vis facere? [(Act. IX.)]
et Dominus ad
eum: Surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi
quid te oporteat facere; hoc Paulus: Cum autem
complacuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae
et vocavit per gratiam suam, ut revelaret in me Filium
suum in gentibus [(Gal. I)]
, et reliqua. Quod Lucas de
ejus praedicatione: Ingressus Paulus in synagogas
praedicabat Jesum [(Act. IX)]
; et item: Loquebatur
quoque gentibus et disputabat cum Graecis [(ibid.)]
, et
mille talia; hoc Paulus: Ab Hierusalem usque in Illyricum
replevi omnia Evangelio Christi [(Rom. XV)]
.
Quod Lucas de ejus miraculis: Tacuit autem omnis
multitudo et audiebant Barnabam et Paulum
narrantes, quanta fecisset Deus signa et prodigia in

gentibus per eos [(Act. XV)]
; hoc Paulus: Non enim
audeo, inquit, aliquid loqui eorum quae per me non
efficit Christus, inobedientiam gentium, verbo et factis,
in virtute signorum et prodigiorum, in virtute
Spiritus sancti [(Rom. XV)]
. Item in alia Epistola: Tametsi nihil sum, signa tamen apostolatus mei facta
sunt super vos, in omni patientia, signis, et prodigiis,
et virtutibus
[(II Cor. XII)]
. Quod Lucas de ejus
laboribus, carceribus, lapidationibus, plagis, naufragiis,
vinculis, insidiis, et multimodis mortium
generibus; hoc Paulus: Plus ego in laboribus plurimis,
in carceribus abundantius, in plagis supra
modum, in mortibus frequenter [(II Cor. XI)]
, et reliqua,
quae series Epistolae enumerat. Quae et ipse
enumerarem, nisi frequenti Ecclesiae lectione, pene

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.