PL 189, col. 742

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

dehinc et ad Leviticum, et audietis Christum leproso,
quem mandavit, dicentem: Vade, ostende te
sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in
testimonium illis [(Levit. XIV; Luc. V)]
. Inde ad librum
Numeri gressum extendite, et audietis Christum
Passionis suae de eo testimonium et similitudinem
assumentem: Sicut, ait, Moyses exaltavit
serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis [(Num. XXI; Joan. III)]
.
Et Apostolus: Neque,
inquit, tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt,
et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis,
sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt
ab exterminatore [(Num. XXI; I Cor. X)]
. Accedite
et ad ultimum Pentateuchi, hoc est legis Mosaicae
librum, qui Deuteronomium, id est secunda

lex, dicitur, et audietis de ipso plurima Christum
in Evangelio testimonia producentem. De quibus
illa sunt, quae diabolo tentanti respondit: Scriptum
est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo
Dei [(Deut. VIII; Matth. IV)]
. Et item: Scriptum est:
Non tentabis Dominum Deum tuum. Ac deinde: Vade,
Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum
adorabis, et illi soli servies [(ibid.)]
. Et illud: Domus
mea domus orationis vocabitur [(Matth. XXI; Luc.
XIX)]
. Videtis adhuc non esse repudiandos libros,
quos sic Christus approbat; non esse mendaces vel
apocryphos, de quibus Veritas testimonium profert;
non esse abjiciendos, de quibus verba sua ipsum
Verbum aeternum, ipsa Dei Sapientia communit?
Sequantur post hos et alii divini et prophetici

libri, quorum primus est ille qui dicitur Jesu Nave,
cui auctoritatem dat ipsum et proximum quod ab
Evangelio auctoritatem meruit, Deuteronomium. In
eo enim scriptum est: Praecepit Dominus Josue filio
Nun, et ait: Confortare, et esto robustus. Tu enim introduces
filios Israel in terram quam pollicitus sum,
et ego ero tecum [(Josue. I)]
. Dant ei auctoritatem et
psalmi, qui, sicut supra dixi, de Christo, eodem
Christo teste, scripti sunt, et ei veritate prophetica
testimonium ferunt. Nam in eis scriptum est: Et
ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram
in funiculo distributionis [(Psal. LXXVII)]
. Item in eisdem
psalmis: Mare vidit et fugit, Jordanis conversus
est retrorsum [(Psal. CXIII)]
. Et versu interposito:
Quid est tibi mare, quod fugisti? et tu Jordanis,
quia conversus es retrorsum?
[(ibid.)]
Fugit enim
mare virtute Dei per Moysen [(Exod. XIII)] ; Jordanis
conversus est retrorsum, eodem Deo operante, per
Josue [(Josue III)] . Quod nusquam, nisi in ipso, de
quo agitur, Jesu Nave libro, legitur. Sed et alibi in
jam dictis psalmis, licet in figura, dictum legitur. Memor ero Raab, et Babylonis, scientium me
[(Psal.
LXXXVI)]
. Quod ipsum Evangelium non figurate, sed
historice confirmat: Naasson, inquit, genuit Salmon;
Salmon autem genuit Booz de Raab [(Matth. I)]
.
Quae Raab in solo isto libro legitur, nuntios Josue,
exploratores scilicet terrae Chanaam, abscondisse,
et astu seu consilio suo, ad eum qui miserat, salvos
remisisse; et ob hoc salutem cum domo integra

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.