PL 189, col. 915

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

minus canonice accepisse confirmat. Timere se
ne a patre divite, et saeculari homine, pretio vel prece
indicenti, redditus ecclesiastici, qui gratis dari et
accipi debent, sibi provisi fuerint, atque cum subsidio
corporali aeternus interitus comparatus. Et nescisse
quidem se tales contractus, neque accersitum
fuisse ad hujus modi commercia. Formidare se
tamen sola fama ad se perlata, ne solo nomine
Christianus dicatur, et rerum veritate Simonis discipulus
approbetur. Debere Patrem saluti filii providere,
et ne casu aliquo ovis de numero gregis sibi
crediti pereat, satagere Et ut, inquit, finem dicendi
faciam, et quod hucusque in corde meo latuit, retegam,
praebendas omnes, reditus ecclesiasticos omnes
quocunque modo mihi datos in manum vestram refundo,

et omnibus prorsus ecclesiasticis, non spiritualibus,
sed corporalibus, mihi hucusque collatis beneficiis,
abrenuntio. Haec episcopus a juvene audiens,
et innumeros senes ac decrepitos multa animi devotione
eum exsuperasse gaudens, in lacrymas est resolutus,
eumque ne id faceret, et ne pro culpa incerta
ecclesiasticis beneficiis renuntiaret, hortatus
est. Non acquievit ille, sed in incoepto proposito
constanter perseverans, quod coeperat, perfecit.
Renuntians ergo tali occasione ecclesiasticis negotiis,
imo cunctis saecularibus causis, ab episcopo ei
valedicente, eumque ad alia sua negotia mittente,
recessit. Nec diu moratus est, sed quod de sua
aeterna salute conceperat, adimplere celeriter properavit.
CAPUT VII. Quod propter celebrem religionis famam Cluniacum eligens, apud Sanctum Martinum de Campis monachi habitum suscepit.

Cogitans vero quo diverteret, vel ubi conceptum
religiose vivendi propositum adimpleret, Cluniacum
elegit. Audierat namque, ab illo suo Remensi archiepiscopo,
et ante episcopatus officium et post,
Cluniacense monasterium praedicari. Audierat eum
Cluniacensis ordinis modum et morem multis laudibus
extollentem; adverterat eum Cluniacenses institutiones
multis ac diversis religiosorum institutionibus
praeferentem. Conjecerat non leviter in his
posse falli hominem doctum in divinis, expertum in

humanis, qui pene nihil divinorum longo usu subtili
meditatione ignorare poterat, qui pene nihil mundanae
scientiae, ne dicam sapientiae intentatum reliquerat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.