PL 189, col. 918

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

prope modum transitum facere satagebat. Sacrificiis
super omnia divinis et sacris coelestibus
totus intentus erat: quae non frequenter solum, sed
quotidie Deo offerens, omnes quidem dignos, sed
congregationis propriae fratres specialiter, sibi vero
commissos specialius, illo salutari et ineffabili sacramento,
divinae clementiae per dies singulos commendabat.
Imitabatur sicut in quibusdam aliis, sic
et in hac divini sacrificii quotidiana oblatione justum
Job. De quo, cum dictum esset: Consurgens
diluculo offerebat holocausta per singulos [(Job I)]
,
subauditur filios, post modicum additur: Hoc faciebat
Job cunctis diebus [(ibid.)]
. Sic iste coeleste
sacrificium, et ea hora qua Job, hoc est mane
quando poterat, et quotidie sicut Job, pro se, pro

subditis, pro universis ad Christi corpus pertinentibus,
et hoc remedio indigentibus offerebat. Quis
jam explicet bonam illam animam omnium affectuum
terrenorum oblitam, carnem ipsam fere excedentem,
ad coelos multa in specie raptam? quis
suspiria? quis gemitus? quis non lacrymas, sed lacrymarum
imbres usque ad imum quidem terrae
descendentes, sed usque ad summum Deitatis fastigium
conscendentes? qui plane animam illam
Esther vocare beatam, cujus a prima die monachatus
usque ad ultimum vitae exitum crimina nulla,
bona multiplicia et continua, oblatio Agni immaculati,
qui tollit peccata mundi, per viginti fere annos
quotidiana? Talem quidem se Deo exhibebat. Sed
qualem subditis?
CAPUT IX. Qualis erga subditos fuit.

Talem se plane subditis exhibuit, talem usque ad
vitae terminum conservavit, ut non solum quantum
ad Dominum, sed etiam quantum ad se, misericordiam
et judicium eidem Deo secure cantaret. Ut
enim mihi boni, et veraces fratres testati sunt, qui
ei multo tempore convixerunt, et ipse ex plurima
parte expertus sum, et misericors in subditos, et
justus super omnes pene sui temporis Cluniacensis
congregationis priores exstitit, et hujus misericordiae
vel justitiae multa diebus suis et post, exempla
reliquit. Misericors in eos erat, necessaria eis pro
viribus praeparando, et unicuique secundum apostolicam
et Patris Benedicti Regulam, prout opus

erat, multa labore quaesita largiendo. Pauper erat
domus sibi commissa rebus, licet vere multis dives
esset virtutibus. Quae necessitas, quia saepe graviter
instabat, et cor ejus angore et corpus multo semper
labore fatigabat: hac de causa aliquando proximos,
aliquando remotos reges et principes adibat, et
eorum donis et muneribus, servorum Dei frequenter
indigentiam recreabat. Mos ei erat quandiu
domi morabatur, ex praecepto quidem regulae, sed
maxime ex dono Dei derivatus, infirmorum, pauperum,
hospitum, inquantum prioratus officium
patiebatur, per seipsum potiorem curam gerere.
Cumque eum recedere instans aliquod negotium
urgeret, fratres vel in capitulo vel extra convocans,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.