PL 19, col. 384

De laudibus Domini (Auctor incertus (Aquilinus Juvencus)), J. P. Migne

Qualis es, ingenti cum torques fulmina dextra,
Praesentemque jubes directa pavescere poenam:
Vel cum placatus campis sitientibus imbres
Dividis, et dubias sulcis producis aristas?
Ne tamen insignem res nulla ostenderet ortum,
Virgine concipieris: non sufficit esse pudicam,
Nec quae nupta queat Domino conjungere fratrem,
Ne procul ex utero contagio turpis abesset.
Mox ubi processu felix maturuit aetas,
Indociles animos monitis servare paternis
Aggrederis, rectamque viam labentibus offers.
Atque ut missa Deo penitus praecepta paterent,
Imperium tu morti adimis, morboque soluto
Desperata jubes apprendere munia vitae,
Restituisque diem caecis, et ne quid inausum
Restaret penitus, quo perfidus error obiret,
Indicis sensum tumulis, et condita pridem
Membra jubes iterum superas consurgere in auras,
Agnoscuntque suum dilecta cadavera nomen.
At postquam legem sectator idoneus hausit,
Ut se mortali coelestis spiritus aula
Exueret, legi intentum, quo cuncta doceres
Pro summo toleranda Deo, recteque perennem
Contemptu mortis sibi quemque assumere vitam:
Sic completa ferens Genitoris jussa, redisti
Ad summi secreta poli, qua lucidus aether
Pigra vetat proprio succendere nubila coelo:
Atque ut certa foret pereuntis copia turbae,
Quae praecepta Dei miserandis auribus arcet,
Nec nova defunctos jampridem jura tenerent:
Carceris inferni feralia, libera nobis,
Innumeramque jubes tenebris emergere plebem.
His tantum clausis, quos impia vita notarit:
Et loca poenarum venturis dividis umbris,
Quae tibi non credant, vel quae se credere fingant.
Sancte Deus, summique Dei venerabile pignus,
Ad cujus nomen violenta morte fugatae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.